Skip to main content

Full text of "Quaestiones Juvenalianae [microform]"

See other formats


MASIER NEGATIVE 

NO. 93-81313-2 



MICROFILMED 1 993 
COLUMBIA UNIVERSITY LIBRARIES/NEW YORK 



as part of the . ^ 

"Foundations of Western Civilization Preservation Project 



Funded by the 
NATIONAL ENDOWMENT FOR THE HUMANITIES 



Reproductions may not be made without permission from 

Columbia University Library 



COPYRIGHT STATEMENT 



The copyright law of the United States - Title 17, United 
States Code - concerns the rnaking of photocopies or 
other reproductions of copyrighted material. 

Under certain conditions specified in the law, librarles and 
archives are authorized to furnish a photocopy or other 
reproduction, One of these specified conditions is that the 
photocopy or other reproduction is not to be "used for any 
purpose other than private study, scholarship, or 
research." If a user makes a request for, or later uses, a 
photocopy or reproduction for purposes in excess of fair 
use," that user may be liable for copyright infringement. 

This institution reserves the right to refuse to accept a 
copy order if, in its judgement, fulfillment of the order 
would involve vioiation of the copyright law. 



I 



A UTHOR: 



SCHONAICH, GUSTAV 

EMILADOLF 



TITLE 



QUAESTIONES 
JUVENALIS 

PLA CF • 

HALIS SAXONUM 

DA TE: 

1883 



COLUMBIA UNIVERSITY LIBRARIES 
PRESERVATION DEPARTMENT 

BIBLIOGRAPHIC MICROFORM TARGET 



Master Negative # 



Restrictions on Use: 



Original Material as Filmed - Existing Bibliographic Record 



87J97 
ES3 



Schonaich, Gustav, 1868- 

Quaestionos Iuveno.lianae ; dissertatio inaugura- 

lis quam. • . defendit ••• Gustavus Schonaich... 
Halis Saxonun, typis Ploetzianis, 1883. 
39 p. 21-^ cn. 

Thesis, Halle, 1883. 



37a0!(! 



LJ 



■— -T- ■*■ ■ ■' MV.«MW«>MM« 



TECHNICAL MICROFORM DATA 



FILM SIZE: 3 .j /^^^m REDUCTION RATIO: 

IMAGE PLACEMENT: lA (n/^' IB UB 

DATE FILMED: iL2^|ja3 INITIALS.._CftL_ 

FILMEDBY: RESEARCH PUBLICATIONS. INC WOODBRIDGE. CT 



UX- 






Association for informaition and Image Management 

1100 Wayne Avenue, Suite 1100. 
Silver Sprinci, Maryland 20910 

301/587-8202 




Centimeter 

12 3 4 5 

iiiiliiiiliiiiliiiiliiiiliiiiliiiiliiiiliiii 



LLj 



11 



6 

lllllll 



7 8 9 

iiiliiiiliiiiliiiiliiiiliiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiii 



10 11 

iliiiiliiiil 



^ 



12 13 14 15 mm 



lllllllillllllllllllll 



rTT 



Inches 



TTT 



1 



TTT 



T 



1.0 



l.l 



1.25 



T 



4.5 

5.0 
5.6 
6J 



2.8 
3.2 



m 

■ 4.0 



KUU 



1.4 



TTT 



2.5 



2.2 



2.0 



1.8 



1.6 



TTT 



TTT 



T 



1 




MfiNUFfiCTURED TO fillM STRNDRRDS 
BY fiPPLIED IMfiGE, INC. 






-'■<0> 



m 



STTS? 



Cobtinhm <Bntt)(mt!> 

mt^fCttpofBfttJgork 

THE LIBRARIES 





^ 





.,^ 



i-2,1S-. 



'^. ', -n 



QUAESTIONES lUVENALIANAE. 



DISSERTATIO INAUGURALIS 



QUAM 

AD SUMMOS IN PHILOSOPHIA HONORES 

AB 

AMPLISSIMO PHILOSOPHORUM ORDINE 

IN 

UNIVERSITATE FRIDERICIANA HALENSI 
CUM VITEBERGENSI CONSOCIATA 

RITE IMPETRANDOS 

SCRIPSIT ET UNA CUM THESIBUS ADIECTIS 

DIE XXI MENS. DECEMBRIS MDCCCLXXXIII HORA XII 

PUBLICE DEFENDIT 

GUSTAYUS SCHOMICH 

SILESIENSIS. 



ADVERSARII ERUNT: 

HU60 HOFFMANN, CAND. PROB. 
GOTTHARDUS HEUBER, CAND. PHIL. 



►-•<♦>•- 



HALIS SAXOiMUr-1, 
TYPIS PLOETZIANIS (R. NIETSCHMANN) 
': 'MDCCCLXXXm. 



• » • t ' »_ 



-« 1 * 



!.*r 



E-S3 



\ 



y 



LGDOVICO CiUILELMO HASPER 

GYMNASII EVANGELICI RECTORl 



w 



.1 



> 



HAS PRIMITIAS PIO ANIMO 



D. D. D. 



AUCTOR. 



• r 
■ • < 



• • • • • 

• • • • 

•• t • • • 



R « 
11 . 



• e 1 • ♦ 



» » • • 



« • « 



• • 



» \ • 

$ • • 



• ♦• 

• • • 



t • 

• « 

• • 






• « 



!.». .• 



/ 



- A 



/ 



( 




Wf* 



1 



I. De scholiorum genere deteriore. 

jicholiorum in luvenalem duo genera exstant, quorum 
alterum satis vetustum, scholia Pithoeana, quae vocant, in 
codicibus Montepessulano et Sangallensi ^) continetur et ad 
explicandum poetam et textum restituendum omnium consensu 
plurimum valet, alterum autem, quod multo recentius est et 
fere omni doctrina carere videtur, viri docti 0. Jahnium secuti 
Cornuto cuidam tribuere solent. lam de hoc schohorum genere 
pauca, quae mihi accuratius ea perscrutanti apparuerunt quae- 
que pro certis statui posse puto, proferam. Quamquam enim 
O. Jahnius et C. Fr. Hermannus de auctore et tempore huius 



^) Codicem Sangallensem ex ipso Pithoeauo descriptum esse, id quod 
0. Jahnio (prolegg. ad Persium p. 156) persuasum erat et quam sententiam 
nuper Mathias (,De scholiis luvenaUanis, Hahs 1875' p, 1) denuo repetiit, 
viri docti, quautum video, falso putant. Primum enim nonnuUa scholia, 
quae codex Sangallensis integra servavit, in Pithoeano aut omnino desunt 
aut mutilata inveniuntur (II, 99. IV, 85. VIII, 253), tum e scholio ad VI, 
542 adscripto apparet nullo modo unum eundemque librum manuscriptum 
in utriusque Hbrarii manibus fuisse. Nam ille, qui in codice Pithoeano 
omissis verbis ,cum Gallus-susurrando* haec verba tantum ,sub obteatu- 
exponentes' descripsit, sine dubio textum scholiorum ex libro quodam manu- 
scripto hausit, in quo interpretamentum nostrum in has duas partes ,cum 
Gallus-susurrando' et ,sub obtentu-exponentes' distractum et fortasse sepa- 
ratim utrique margini appositum legit, quo factum est, ut primam partem 
scholii neglegeret et prorsus omitteret. At in illius manibus, qui duo 
schoHa sub lemmate ,cum dedit' ab 0. Jahnio in rectum ordinem redacta 
tam perverse turbavit : ,scilicet - censuerunt . cum Gallus mendicat.', liber 
manuscriptus fuisse videtur, in quo duo illa interpretamenta in has duas 
partes distracta et fortasse separatim in utroque margine adscripta erant ,cum 
Gallus-mendicat' et ,scilicet censuerunt', quas stupidus librarius tam mire 
confudit. 



/ 



.1 



— 6 — 

commentarii valde inter se dissentiunt, tamen de eo consentiunt, 
quod omnia commenta, quae in libris manuscriptis recensionis 
Niceanae continentur, sicut scholia vetera ad vetustos commen- 
tarios saeculo quarto p. Chr. compositos redeunt, e Cornuti 
commentario fluxisse credunt. Jam illi viri docti id magis 
coniectura coUegerunt quam certis argumentis comprobaverunt, 
sed errasse non videntur, cum rationem quandam inter Cornuti 
commentarium et deteriora scholia statuerent. Nam re vera 
ille Cornuti commentarius , e quo 0. Jahnius (prolegg. ad 
Persiump. 119 sq.) specimina edidit, et schoha, quae in hbris 
manuscriptis uiterpolatis reperiuntur, adeo inter se conspirant, 
ut aut haec ex illo fluxisse aut utraque schoha ad communem 
quendam fontem revocanda esse videantur. Eem exemphs 
iUustraturus in sola enumeratione locorum, qui huc pertinent, 
id quod angustiae huiusce hbelh postulare videntur. acquiescam. 

1) Incipiam a codicibus Vossianis A. B. C, e quibus 
Schopenius ^) schoha in satiram tertiam edidit. Conferas Sch. 
p. 2 V. 13 et Corn. HI 14; Sch. p. 3 v. 27 et Corn. III 20; 
Sch. p. 4 v. 18 et Corn. III 31 ; Sch. p. 4 v. 27 et Corn. III 
33; Sch. p. 5 V. 15 et Corn. III 38; Sch. p. 10 v. 16 et Corn. 
III 126; Sch. p. 11 V. 12 et Corn. III 142; Sch. p. 11 v. 16 
et Corn. III 144; Sch. p. 13 v. 1 et Corn. III. 178; Sch. p. 
14 V. 1 et Corn. III 190 ; Sch. p. 14 v. 27 et Corii. III 201 ; 
Sch. p. 15 V. 5 et Corn. III 204; Sch. p. 16 v. 5 et Corn. III 
218; Sch. p. 17 V. 2 et Corn. III 228. 

2) Sequantur schoha, quae nuper Beldamius e codice 
Mceano edidit^) (cf. Revue de Philologie VI, 1 p. 76 sq.) 



1) ,Unedirte SchoJien zu luvenal Sat. III. Bonn 1842/ Ex iisdem 
libris manuscriptis scholia ad non nuUas satiras edidit: ^'»>/' : ,Apparatus 
criticus ad luvenalem. Lugd. Bat. 1849' et idem in libello inscripto ,Tria 
capita ad luvenalem eiusque scholiastas Lugd. Bat. 1850.* 

') Quid de his iudicandum sit, Biichlerus rectissime intellexit, qui 
inMus. Rhen.tomo XXXIII, p. 138, haec scribit: ,commeDtarium istud, ne 
quid autiquitatis aut bonae frugis, quod genus Pithoeaua scholia et 
Probus Vallae sunt, in spem veniat, usque quaque saec. XV noviciam doc- 
trinam et collecticiam refert.' Cum genere scholiorum deteriorum nostrum 
scholiastam conspirantem inveni his locis: cum Vossianis III, 11. 102, VI, 
153, cum Oehleri scholiis VI, 428. 



/ 



r 



II.'**'-. ^ 



— 7 — 

quaeque cum Papiae glossario, cuius auctor, ut videtur, commenta 
luvenahs, quae adhibuit, ex eodem fonte hausit, e quo Cornuti 
commenta fluxerunti), his locis consentiunt: Schol. II 66 et 
Fap. s. V. multicia; Schol. III 38 et Cornutus III 38; Schoh 
III 67 et Pap. s. v. schoenobatae ; Schol. III 296 et Pajp. s. 
V. proseucha; Schol. VI 259 et Pap. s. v. cyclas. 

3) Tertio loco ponantur glossae ab H. Keilio anno 1876 
in indice lectionum universitatis Halensis editae: 

Conferas g. s. v. Adlobroga et Corn. VII 24 ; g. s. v. Ancon 
et Pap. s. e. v. ; g. s. v. Artaxata et Pap. s. e. v. ; g. s. v. 
asseres et Fap. s. e. v. ; g. s. v. auctio et Fap. s. e. v. ; g. s. v. 
Bacchanaha et Pap. s. e. v.; ^. s. v. Baptae et Pap. s. e. v. ; 
g. s. v. bihbris et Fap. s. e. v. ; g. s. v. mariscae et Pap. s. e. 
V. ; g. s. V. cofinus et Pap. s. e. v. ; g. s. v. corbulo et Pap. s. 
e. V. ; g. s. v. Geti et Pap. s. e. v. ; g. s. v. gutus et Fap. s. e. 
V. ; g s. v. squiha et Pap. s. e. v; g. s. v. opici et Fap. s. v. 
opizim ; g. s. v. proseucha et Pap. s. e. v. ; g. s. v. Lateranus 
et Fap. s. e. v. ; g. s. v. Liburnum et Pap. s. e. v. ; g. s. v, 
loripedem et Pap. s. e. v. ; g. s. v. lodix et Pap. s. e. v. ; g. s, v, 
Lyde et Pap. s. e. v. ; g. s. v. niceteria et Pap. s. e. v. ; g. s. 
V. hernia et Fap. s. e. v. ^). 

4) E codicibus Achaintrii^) haec exempla adscribam: 
Conferas codicem Fauchetii XIV 104 et Pap. s. v. verpus; 
codicem Alexandrinum VII 89 et Pap. s. v. semenstris. 



*) Papiae ,Elementarium doctrinac erudimentum', quod in sequenti- 
bus saepius apellabimus scriptum est fere anno 1063 (cf. Hildebrandt, 
Miitzels Zeitschrift VII, 1853, p. 113). Commeuta luvenalis, quae, ut ipse 
in praefatione glossarii sui confitetur, adhibuit, non diversa fuisse a Cornuto 
uostro ex eo concludo, quod interpretamenta quaedam Cornuti apud Papiam 
ad verbum reperiuntur. e. g. conferas Pap s. v. Foricas et Corn. III. 38, 
Pap. s. V. orchestra et Corn. III. 178, Pap. s. v. currucula et Corn VI, 276, 
Qua re hoc glossarium adhibere non dubitavi idque eo libentius, quia Jah- 
nius e Cornuto ipso pauca frustula tantum edidit. 

■^) Hac occasione oblata monebo etiam ex iis glossis, quae ad luve- 
nalem non pertinent, permultae apud Papiam accurate expressa legi. 

^) Conferas illius editionem IJ, p. 80 sq. 



— 8 — 

5) E codicibus Oehleri^) hos locos excerpsi: Conferas 
schoL V 72 et Fap. s. v. artocopus ; schol. VI 69 et Fap. s. v. 
Mygale; schol. YI 71 et Fap. s. v. exodium; schol. VI 83 et 
Fap. s. V. Pharos ; schol. VI 297 et Fop. s. v. Tarentum ; schot, 
VI 425 et Fap. s. v. orexis ; schol. VI 459 et Pap. s. v. titulus ; 
schol. VII 9 et Fap. s. v. machaera; schol. VII 134 et Fap. 
s. V. slata; schol. XI 69 et Pa^?. s. v. asparagus. 

6) In Crameri Bafniensi^) denique haec exempla inveni: 
Conferas Bafn. I 157 et Fap. s. v. aconitum; Hafn. II 53 et 
Fap. s. V. coHphius; Hafn. III 240 et Pap. s. v. hburnum; 
Hafn. III 250 et Fap. s. v. culina; Hafn. VI 115 et Fap. s. 
V. rivahs; Hafn. VI 133 et Pap. s. v. hippomanes. 

Ex his exempHs satis apparet rationem quandam, ut iam 
antea diximus^ inter Cornuti commentarium et schoHa deteriora 
intercedere, sive haec ex iUo fluxerunt sive utraque commenta 
e communi fonte hausta sunt. Itemque schoHa Pithoeana et 
schoHa deteriora aHquo modo inter se cohaerere videntur. Multo 
saepius enim quam viri docti usque adhuc putaverunt et Cornutus 
ipse et schoHorum genus deterius partim integra partim mutata 
vel in breviorem formam redacta schoHa promunt^ quae apud 
veterem schoHastam invenimus. Cuius rei exempla non nuUa 
aiferam : 

1) Proxime codices Vossiani A. B. C^) ad schoHa 
vetera accedunt. PHiribus enim quam sexaginta locis schoHa 
Pithoeona usdem fere verbis repetita in iUis manuscriptis in- 
veniuntur: I 9. 20. 51. 66. 71. 96. 100.104. 111. 116; II 53. 
61; m 29. 36. 38. 54. 61. 64. 67. 76. 79. 81. 90. 94. 108. 
116. 136. 137. 158. 168. 186. 199. 213. 214. 221. 233. 234. 
235. 240. 249. 254. 277. 287. 296. 307. 320; VI 260; VII 
54; VIII 3. 4. 5. 9. 13. 14. 17. 62. 77. 103. 117. 131. 



^) Conferas C. Fr. Hermauiii ,Schediasma de scholiorum luvenali- 
anorum genere deteriore. Gottingae 1849/ 

') Conferas Crameri in D. I. luvenalis satiras commentarios vetustos. 
Hamburg 1823. 

') De exemplis, quae e satira tertia congessi, adeas Schopenum 1. c. ; 
alia invenias in duobus commentationibus Gighii, quas iam supra com- 
memoravi. 



— 9 — 

2) de glossis H. Keilii in memoriam revoco coUationem, 
quam editor ipse margini commentationis suae subscripsit et 
deinde Wirzius in recensione UHus commentationis paucis 
exempHs ampHficavit (PhUol. Anzeiger X, 479). 

3) Locis , quos O. Jahnius (prolegg. ad Persium p. 125 
adnot. 2) e Cornuto ipso affert II 169 ; III 38 ; VI 450 addere 
possumus VII 154, ubi apud Cornutum haec legimus : ,Cambre 
nomen fabulae nobis ignotae', apud Probum Vallae: ,gambre 
repetita historia vel fabula ab aHquo tum scripta ' 

4) E schoHis, quae Oehlerus cum Hermanno e codicibus 
Pruxellensibus GommmncSiYitj haec exempla descripsi: V 72 codd. 
Oehleri: artos panis, copos labor; hinc artocopos panis operator 

vel pistor. Probus Vallae: artoptae pistoris VII 61 

codd. Oehleri: sanam dicit pauperiem quae sanos facit 

Valla: paupertas, quae cogit poetam sanum esse. VIII, 4 
codd. Oehleri: nasum minorem dicit vel vetustate ditritum a 
statua vel quia in proeHo nasum amiserat. Vetus Scholiasta : 
nasum minorem dicit vel detritum a statua vel quod in praeHo 
nasum amisit. X, 125 codd. Oelderi Ciceronem ,contra Phi- 
Hppum scripsisse^ docent. Vetus Scholiasta: nam in FiHppum 
magnifice dixit. 

5) Crameri Hafniensis et Vindobonensis his locis consentiunt 
cum vetustis schoHis : II, 33 cod. Hafn. : offas] carunculam . pro 
partu. Vetus Scholiasta: offas] pro partu. VII, 64 cod. Hafn.: 
Cyrrhae Nisaeque] Montes sunt, in quibus ApoUo et Bacchus 
coluntur. Vetus Scholiasta: .... Cyrra enim et Nisa montes 
sunt. XII, 3 cod. Hafn.: Reginae] lunoni. Vetus Scholiasta: 
lunoni alu Fortunae. II, 53 cod. Vindobonensis : CoHphia] 
CoHphia, ut quidam dicunt, sunt membra viriHa de fermento 
et meUe composita .... Vetus Schol. : pulmentum sive mem- 
brum virile. 

6) Librorum manuscriptorum Achaintrii exempla praebent 
codex Fauchetiii codex AlexandrinuSf codex Memmii. II, 124:Codex 
Fauchetii : Segmentum vestis muHebris, qua nuptae utuntur . . . 

Probus Vallae: segmenta, quibus nova nupta amicitur 

III, 186 cod. Fauchetii: lUe metit barbam] i. e. tondet barbam . . . 
Votus Scholiasta: id est tondet. VII, 23 cod. Alexandrinus : 



— 10 — 

croceam tabellam] vocat paginam .... Vetus ScholiaRta : . . . . 
.... tabellam id est paginam. VII, 89 cod. Alexandrinus : 
Semenstri auro, rotundo anulo semenstris lunae similitudinem 
habente : nam semenstris dicitur luna in medio mense, quando 
quinta decima est et spliaera eius tota est lumine plena. Vocata- 
que est semenstris ab eo, quod seniis et mensis i. e. medio 
mense quando plenissima est. Prohus Vallae: digitos anulis 
exornat. qui semestris similitudinem lunae ferunt; semestris 
autem luna dicitur cum mensis medium permensa est spatium, 
aut, inquit Probus, quintam decimam dicit: hoc est, cui, ut 
plena sit, parum admodum deest .... VII, 192 cod. Alexan- 
drinus: .... ut autem discernantur nobiles ab ignobihbus, 
patricii a noviciis, subsuebatur pelhs caprae in calce calcea- 

menti Vetus Scholiasta : hac lunula nam adsuta calceis 

discernuntur patricii a noviciis. III, 231 cod. Memmii: . . . . 
vel unius ser\i possumus esse domini vel unius horti. Lacertae 
enim in hortis esse solent. Probus Vallae: .... aut lacertam 
pro horto posuit. per quem discurrere et latitare consuevit. 

7) E Papiae glossario haec exempla adscribam : Papias : ab- 
domen . graece . pinguedo carnis. Vet^is Schol. II, 86 : Abdomine 
porcae] pinguedine .... Papias : Cadurtum dicitur tentorium, 

quo merces proteguntur. Vetus Scholiasta: VII, 221: 

alii tabernaculum aut tentorium dixisse (sc. dicunt), quibus 
merces suas protegere consuerunt. Papias: rechedipna vestis 
parasitica. Vetus SchoHasta III. 67 : Vestimenta parasitica . . . 
Papias : forica cloaca pubHca . forire dicitur foras ire . inde 

foricas dicimus cloacas Prohus Vollae III, 38 : foricas 

cloacas: forire enim, inquit Probus, veteres dicebant deicere 
ac dehonerare ventrem, hinc forire foras eicere 

8) Scholia Niceana nuper edita quinquies ubi vetus scho- 
hasta duas exphcationes praebet, unam solam exhibent II, 86. 
Schol Nic. : abdomine] pinguedine. Vetus Scholiasta : pinguedine 
aut intestinis. III, 67 Schol. Nic. rechidimna] rechidimnum 
indumentum parasiticum. Veius SchoL vestimenta parasitica 
vel gaUiculas Graecas currentium ad cenam. IV, 118 SchoL 
Nic: devexae] inclinatae. Vetus Scholiasta: inchnatae et 
per cHvum descendenti. V, 81 SchoL Nic. : squiUa] genus piscis. 



/ 



*^ 



— 11 — 

Vetus Scholinsfa: genus piscis aut commari. VI, 403 SchoL 
Nic: Seres sunt popuh Scythici. Vetus Scholiasta: GalUarum 
gentes aut Scythae. Tum ubi scholiasta Pithoeanus verbum 
verbo expHcat vel breviter indicat, noster schoHasta iisdem fere 
verbis usus interpretamenta transcripsit. Veluti II, 41 hirsuto] 
piloso II, 165 ardenti] amanti VI, 343 simpuvium] vas est 
aptum ad sacrificium. Saepissime etiam e vetere expHcatione 
verbum, ut ita dicam significans, excerptum invenias; e. g. 
legimus II, 56 Aragne] virgo Lydia. I, 86 farrago] materia. 
III, 173 hospes] Scipio Nasica. V, 103 cognata] simiHs. 
V, 127 tria nomina] fur. V, 171 vertice] capite. VI, 392 
protuHt] ad deos iUos. 

Hic subsistat enumeratio. Inde sequitur ? Si modo schoHa 
in codicibus interpolatis servata ex recentiore quodam com- 
mentario fluxerunt, huius commentarii auctorem reUquias veterum 
schoHorum easque haud exiguas adhibuisse. Commentarius 
autem, quem Cornuto tribuere solemus, tum solum iUe com- 
munis fons schoHorum deteriorum esse potest, cum pariter ad 
schoHa vetusta accedit. Utrum autem commenta iUa, quae 
nomine Cornuti feruntur, ita comparata sint necne, quando- 
quidem pauca frustula tantum adhuc edita sunt, in medio 
reUnquimus. Interim satis habemus demonstrasse, quaUs com- 
munis fons deteriorum schoHorum putandus sit, si modo viri 
docti recte statuunt hoc genus schoHorum e continuo quodam 
commentario haustum esse. 



'A / 



/ 



II. Num in luvenalis satiris duplex recensio statuenda sit. 

Primus Heinrichius vestigia duplicis recensionis in luve- 
nalis satiris exstare suspicatus est. ^) Sed cum ipse postea de 
hac re aliter judicaret variasque lectiones, quas libri manu- 
scripti duobus locis (VU 139 et YIII 147) praebent, potius 
pravo monachorum studio tribuendas esse existimaret, satis 
habeo ilHus viri docti sententiam hoc loco uno verbo tetigisse, 
praesertim cum alterius loci (VII 139) scriptura ,ut redeant 
veteres^ in deterioribus tantum Hbris inveniatur speciemque 
glossematis prae se ferre videatur, ^) alter autem locus (VIII 
147) accuratius infra nobis tractandus sit. 

Neque est cur diutius moremur in Paldamo, qui sat. VIII 
V. 7 investigasse sibi videbatur duplicem recensionem poetae 
ipsius, qui in Corvini commemoratione sibi non constans pri- 
mum quidem versum ^Corvinum posthac multa contingere virga^ 
composuit, deinde autem eum delevit^;) nam si modo poeta 
in suo ipsius hbro manuscripto quaedam delevit, non admodum 
probabile esse videtur ea sive a poeta ipso sive ab iis, qui 
post mortem ilHus editionem satirarum denuo curaverunt, 
nihilo minus in novam editionem recepta esse. 



^) Heinrichius in commentario suo p. 330 haec scribit: ,Ich glaubte 
sonst, der Dichter konne selbst in neuen Abschriften seiner Werke eine 
Veranderung gemacht haben und es pflanzten sich nachher beide Lesarten 
nach einander fort in Handschriften , die nach dem ersten und revidirten 
Original gemacht wurden. VII, 189 teilen sich die Codices ebeufalls zwischen 
zwei Lesarten, die allem Ansehen nach beide vom Dichter herriihren. Es 
ist aber auch sehr moglich, dass hier wieder die Monche anderten. 

*) Illud ,ut redeant veteres' nihil aliud esse videtur, nisi interpreta- 
mentum ab aliquo adscriptum, qui verbis sequentibus ,Ciceroni-ingens* protasin 
addidit; quod glossema postea librariorum neglegentia, ut saepius, pro 
genuina lectione ,fidimus eloquio' in textum inlatum est. 

^) Zeitschrift fiir Altertumswissenschaft 1838, p. 1144. 



'V 



— 13 ~ 

Multo maiore autem sagacitate atque laudabih sane 
ratione eandem opinionem persecutus est TeuffeHus, cuius 
sententia, si omnia, quae de hac re passim disputavit, breviter 
comprehendas, fere haec est: luvenaHs, qui ipse novam sati- 
rarum editionem curare animum induxerat^ partim addita- 
menta quaedam ad Hbri manuscripti sui marginem apposuit, 
partim pro versibus nimis languidis graviores atque aptiores 
adscripsit. lam ii, qui post mortem poetae novam editionem 
fecerunt, non modo omnia, quae in margine Hbri invenerant, 
prava pietate commoti in textum receperunt, sed etiam ex 
aHis poetae reHquiis quaedam, ut ab obHvione vindicarentur, 
ubicumque non perturbato sententiarum ordine addi poterant, 
interposuerunt. Quo factum est, ut primum in codicibus 
nostris, qui omnes ex altera illa recensione fluxisse videntur, 
saepius loci inveniantur, qui cum antecedentibus et subsequen- 
tibus forma ac sensu non arte cohaerent, sive quod additamenta 
iUa poetae ipsius neglegentia non satis subtiHter contexta sunt, 
sive quia editores hac in re leviter atque inconsiderate se 
gesserunt; deinde contigit editoribus, ut nimis anxie vel eos 
locos servarent, quos poeta ipse sine dubio deleverat aHis 
versibus, quos substitui volebat, ad marginem adscriptis. 

Huic opinioni parum convenire videntur ea, quae TeuffeHus 
ad I, 69 sq. disseriti), ubi versus 69 — 72 Hbrariorum negle- 
gentiae tribuuntur. lam de errore Hbrariorum loco comme- 
morato tum solum cogitari potest, si in Hbris manuscriptis, e 
quibus textum descripserunt, additamenta poetae etiamtunc 
margini apposita invenerunt, id quod ne cogitari quidem potest, 
quia nostri codices certe non ad Hbrum ab ipso luvenale scriptum 
revocandi sunt, sed ad novam editionem post mortem poetae 
factam , in qua additamenta iUa iam certo ordine textui inter- 
posita erant. Porro quam putida dUigentia aut si mavis quo 
pravo iudicio praeditos fingamus veteres editores, qui meras 
verborum mutationes in novam editionem receperunt sicuti 



^) Conferas eius commentationem in Musei Rhenani tomo XX p. 153 
et ea, qua idem vir doctus brevius disseruit de hac re in adnotationibus 
ad translationem satirarum p. 173. 



— 14 — 

VIII, 146 sq. •)• Sed liis omnibus nihil tribuendum esset, 
dummodo, quae Teuffelium singulis locis offenderunt, uUam 
vim haberent; sed quantum video ille saepissime nodum in 
scirpo. ut aiunt, quaesi\isse \adetur, sive quod quaedam, quae 
poetae maxime propria sunt, non recte perspexit, sive quia de 
verborum conexu tanquam obscuro atque perplexo non recte 
itentidem dubitavit. 

Sed ut iam ad ipsos versus in quibus duphcis recensionis 
vestigia invenisse sibi visus est Teuffelius, accedamus, quinquies, 
si Teuffeho credimus, luvenalis, ubi sententia nimis languescere 
videbatur, aptiora atque graviora substituerat , quae una cum 
illa priore et frigida sententia prava editorum rehgione prodita 
sunt. Cuius rei exempla a TeuffeHo primum promuntur sat. 
I, V. 73 — 76 et 77 — 80, de quibus haec scribit ^) : . . . . beide 
Versgruppen haben die Function einen Abschluss zu bilden; 
sie vertragen sich daher unmogHch mit einander. Und doch 
sind beide echt iuvenahsch. Vielleicht dass die zweiten vier 
bestimmt waren, an die Stelle der ersten vier zu treten, die 
aber aus Versehen der Abschreiber (oder weil man sie auch 
der Erhaltung flir wllrdig erachtete) daneben stehen bhebeii^ 
Sane offendere leviter attendentem potest, quod poeta ad rem, 
quam comphiribus exemphs iam illustraverat et sententia generaU 
(v. 73 — 76) quasi ad finem perduxerat, nihilosetius redit atque 
denuo a via deflectit; sed quaeritur, num haec neglegentia a 
luvenahs ratione prorsus ahena iudicanda sit. Teuffehus autem 
duphcem recensionem a poeta ipso factam hoc loco exstare 
suspicatus difficultatem non modo non expedivit, sed etiam 
auxit. Nam omissis versibus 73 — 76 ea, quae sequuntur v.77 — 80, 
minime cum antecedentibus cohaerent, ubi luvenahs signatorem 
falso et matronam veneficam media in via sihi occurrentes et 
divitiis, quae criminibus debent, se iactantes fingit. Neque satis 
intellegitur, quomodo poeta inde a versu 77 subito hanc ima- 



^) Quod enim codices VIII 147 et 167 praebent scripturas ,Lateranus' 
et jDamasippus', Teuffehus ad poetam ipsum revocandum atque prava 
editorum diligentia has varias lectiones nobis proditas esse contendit. 

2) Decimus Junius luvenalis Satiren iibersetzt von W. Hertzberg und 
W. S. Teuffel. Stuttgart. 1867 p. 173. et Mus. Rhen. san. XX. p. 153. 



/ 



/ 



— 15 — 

ginem omittere potuerit ; quae res per se nihil offensionis habet, 
si antecedentia sententia generah (v. 73—76) ad finem perducta 
sunt et iam eadem res proposita novis exemphs illustratur. 
Huc accedit, quod oratio pro indole ac natura luvenahs sane 
apte et concinne procedit neque quidquam offensionis habet. 
Conferas exemph gratia sat. XV v. 179 sq., ubi oratio, post- 
quam poeta maiorum simphcitatem cum sui temporis luxuria 
iam antea v. 161—72 comparaverat et de sceleribus ex nimia 
luxuria ortis in universum disseruerat v. 173 — 78, tamen ad 
eandem simphcitatem denuo redit. Huic exemplo simile est, 
quod invenitur III 104, quo loco, quamquam, quaecumque de 
Graeculo adulante dicta sunt, verbis ,non sumus ergo pares' 
comprehenduntur, tamen denuo ad eandem rem revocamuri). 
Addam denique duo exempla e satira sexta petita. Nam 
quaestiones, quae versu 161 et versu 266 proponuntur, multo 
aptius et accommodatius sane locum tenent aut in extrema 
parte totius satirae aut ubi poeta rem propositam saltem ad 
finem quendam perduxit^). 

^) Si cum non nullis editoribns hunc versum removeas, verba ,iactare 

manus, laudare paratus ' non apte sequuntur v. 100— 103, ubi tantum 

illud ,aliena sumere vultnm facie' uberius expositum est. Talis sen- 
sentia, quae et proxime antecedentia (v. 100—103) complectitur et simul 
ad sequentia traducit, ubi poeta in universum omnia, quae de adulante 
Graeculo inde a versu 86 diiit, comprehendit qualisque v. 104 coutinetur, 
omnino desiderari non posse videtur. 

2) Neque Wirzio adstipulari possum , qui [versus 77—78 luveuali 
abiudicat. (cf. Phil. 1877, p. 293 sq.). ,Die ganze Reihe zur Satire heraus- 
fordernde Zuge von v. 22 an ist dem Leser vorgefiihrt als eine Eeihe von 
Bildern, die wie dem Dichter, so jedem auf der Strasse begegnen, wo das 
Laster offentlich sich zeigt und siegreich einhergeht. Die blosse Consta- 
tirung von Ehebruchsfallen und geheimen Siinden im hauslichen Leben 
gehort nicht in diese Reihe, sondern allenfalls in den folgenden Teil, wo 
das heutzutage massenhafte Vorkommen aller moglichen Laster besprochen 
wird. (v. 87, ff.)' Sed conferas v. 22-23 et v. 55—56, ubi poeta neque 
istos sceleratos in via sibi occurrentes fingit neque pondus ac vim habere 
videtur, quod spado, Maevia, maritus doctus spectare lacunar, quodcumque 
in se admittunt, impune faciunt. Tum pergit, Wirzius : ,Zeigen die Verse 
63 ff. eine Steigerung gegeniiber 45 ff., diese gegeniiber 30 ff., so ist da- 
gegen der neue Ansatz mit den phrasenhaften ,quem patitur dormire* matt 
und schwachlich — vergl, v. 51 ff., 73 ff., wo der Leser oder Horer gewisser- 



— 16 — 



Transeamiis nunc ad altenim locum, ubi Teuffelius idque 
meo quidem iudicio haud magis feliciter eodem modo vestigia 
duplicis recensionis investigasse sibi visus est. De sat. V enim 
versibus 92 — 98 haec scribit^): ,yers 92 — 98 halte ich fiir 
eine Variation zu Yers 99 — 102 ganz in derselben Weise wie 
Satire I, v. 73 dargelegt. Denn erstens enthalten beiderlei 
Versgruppen das Gleiche, dassVirro einen kostbaren Fisch isst, 
welcher das eine Mal ein .mullus^, das zweite Mal eine Murane 
i^t; sodann wird das erste Mal die Kehrseite zu dem, was 
Trebius vorgesetzt bekommt, nicht ausgefiihrt, was doch sonst 
immer geschieht. Entweder sind die ersteren sieben Verse die 
spatere Bearbeitung, bestimmt, an die Stelle der minder ener- 
gischen vier Verse 99 — 102 zu treten, die sich aber neben 
ihrem Ersatze forterhielten ; oder soUten umgekehrt diese vier 
Verse an die Stelle jener etwas schwerfallig construirten 
(92 — 98) und fiir Lebende personhch verletzenden (v. 98) 
treten. Vielleicht dass der Dichter selbst unschlussig w^ar und 
daher nicht dazu kam. die Fassung zu streichen.^ lam 
O. Meinertzius 2) quidem hanc sententiam certis, ut opinor, 
argumentis refutavit ; at tamen denuo disserere de his versibus 
non dubitavi, quia prorsus illius viri docti sententiae adstipu- 
lari nequeo. Rectissime enim Teuffeho de oppositione, quam 
ille desiderabat, obiciuntur haec : ,der Dichter beobachtet auch 
an anderen Stellen der Satire diese Gregenuberstellung nicht 
so peinhch*; atque exemplo a Meinertzio allato (v. 86) addam 
etiam v. 146. Verum de ceteris me assentientem non prorsus 



massen der Begleiter des Dichters auf der Strasse ist — die Wendung 
,dormire' geradezu unpassend , oder soll dem Betreffenden der Gedanke an 
diese Unzuchtsfalle beim Einschlafen kommen oder ihn im Schlafe storen ? 
lam gradationem, quam Wirzius huic parti satirae subicere vult, subesse 
persuadere mihi non potui. Quomodo enim eiempla v. 23—30 a poeta allata 
et v. 30 sq. gradationem continent? Porro ut ,quem patitur dormire' non 
magis inane atque putidum est quam ,quid referam* (v. 45), ita prorsus apte 
dictum esse e Terentii Heaut. Tim. v. 730 apparet, ubi nihilo magis de 
vero somno cogitandum est. 

^) 1. c. p. 204 et Mus. Rhen. tomo XX. p. 475. 

^) In hbello, qui inscribitur ,Zur Kritik und Erklarung der Satiren 
luvenals.' Konitz 1871. p. 31. 



/ 



y 



— 17 — 

habet ; nam pergit ita : ^Der Dichter nimmt demselben (Virro) 
an verschiedenen Stellen einen verschiedenen Standpunkt ein, 
insofern als er sich ihn bald an Virros Tische sitzend, bald 
dagegen erst im Begriffe der Einladung zu folgen denkt. So 
reprasentiren die aufgezalten Gerichte nicht den Kuchenzettel 
einer wirklichen Mahlzeit, sondern einen Kuchenzettel, wie ihn 
der Dichter sich denkt, in dem also fur Vermutungen und 
verschiedene Moghchkeiten ein Spielraum bleibt^; in quo illud 
quidem recte perspexit, id quod TeuffeHum fugit, Trebium 
apud Virronem cenantem cogitari non posse; nam si ita se 
haberet neque Virroni neque Trebio bis idem cibus apponi 
posset. Sed ne de certa cena cogitarem. me impedivit, quod 
fercula miro ordine enumerantur, quod fungi reapse bis appo- 
nuntur (cf. v. 146 et v. 146), quod denique poeta et muUum 
et muraenam, non mullum aut murenam in fercuHs domino 
appositis enumerat, quam sententiam Meinertzius particulam 
,aut^ suo arbitrio interponens verbis subesse vult. Itaque sic 
opinor : Virro et Trebius, qua ratione luvenaHs in nominibus ho- 
minum uti consuevit, homines quidem sunt, qui re vera antiquo 
tempore vixerunt, sed ut poeta per totam satiram modo illos 
modo universum genus taHum hominum aUoquitur, ita non 
certam cenam, sed totum iUud cenarum genus in mente habere 
videtur. Qua re muUus et muraena sine otfensione componuntur, 
ut postea fungi v. 116 et v. 146, neque est, cur cum TeuffeHo 
dupHcem recensionem statuamus. 

Tertium exemplum Teuffelius attulit e satira sexta. De 
versibus enim 178 — 83 haec scribiti): ,Von den folgenden 
Versen bemerkt Ribbeck p. 172 mit Recht, dass sie nur un- 
geschickter ausgefuhrt genau dasselbe enthalten wie Vers 166 ff. 
Ich glaube daher, dass auch hier der gleiche FaU ist wie I, 
73 ff. und V, 92 ff., dass wir namUch zwei Versionen desselben 
Gedankens vor uns haben, von denen die eine (hier sicherHch 
die zweite) vom Dichter zum WegfaU bestimmt war^ lam 
si quis rem accuratius persequi voluerit, reperiet minime 
eandem sententiam repeti; nam sententiarum nexus hic est: 

*) 1. c. p. 216. et Mus. Rheu. tomo XX. p. 476. 



— 18 — 

Licet mulier omnibus virtutibus praedita sit, tamen mihi 
molesta est et odiosa, si lias ipsa semper in ore habet. Vel 
maxime ignobilem feminam praeferre non dubito Corneliae 
quamvis nobiU genere natae^ quae semper avos vetustos avorum- 
que triumphos in ore habeat. Ergo nobilitati v. 166 — 71 vis 
quaedam ac pondus accedere videtur. Tum poeta, postquam 
Niobes exemplo ipsam fecunditatem exitio esse v. 172 — 77 
demonstravit, exempHs non allatis v. 178 — 83 de gravitate i. 
e. de decore muliebri et de forma i. e. de pulchritudine agit. 
Ita fit, ut virtutes, quae versu 162 sq. enumerantur, quodam 
modo ordine mutato perlustrantur. Ergo omnia plana atque 
perspicua sunt atque mirandum est, quomodo Teuffeho uUa 
ofPensio exoriri potuerit. 

Difficihor et multo magis impedita quaestio est de ver- 
sibus 582 — 84 et 589 — 91, de quibus Teuffehus ita iudicat^): 
jAuffallend ist, dass der Circus abermals genannt wird; iiber- 
haupt unterscheidet sich Vers 589 — 91 von Vers 588 materiell 
so wenig, dass man auch hier an eine doppelte Kecension 
denken mochte, sodass die drei Verse, ursprunghch eine Va- 
riante zu den drei 582 — 84, neben ihnen sich erhalten hatten 
und an den Schluss des Abschnittes angefUgt worden wiiren.^ 
lam illud quidem Teuffelio concedendum est v. v. 582 — 84 et 
589 — 91 eandem sententiam subesse; nam illud ,mediocris^ 
propter sententiam secundariam ,spatium-roganti^ non apte de 
muHere astrologiae imperita, sed de paupere femina intellegitur. 
Verum si rem penitus inquisiveris, in utraque sententia tamen 
variationem quandam invenies. In priore enim parte summa 
sententiae vis posita est in voce mediocris , in posteriore 
pondus additur loco, quo pauperes feminae consulunt. Qua re 
versus ita, ut Teuffehus vult, minime conmiode se excipiunt. 
Etenim inde a versu 569 usque ad versum 591 agitur de 
mulieribus, quibus non opus est ahcubi de futuris consulere, 
quoniam ipsae scientia steUarum imbutae sunt. Quomodo 
autem sententia, quae continetur v. 589 — 91, si Teuffehum 
secuti post versum 581 hos tres versus ponimus, apte cum ante- 



^) 1. c. p. 226. et Mus. Rlieu. tomo XX. p. 476. 



/ 



/ 



— 19 — 

cedentibus cohaereat, non inteUego. Nam si recte perspeximus 
in versibus 589—91 vim habere verba ,consuht ante falas del- 
phinorumque cohimnas^, oratio tum solum apte procedit, si 
etiam in antecedentibus versibus per oppositionem exponitur, 
ubi muheres divites consulere de futuris soleant. At neque 
de consulendo neque de consulentibus muHeribus in iis, quae 
praecedunt, agitur, sed potius de feminis superstitiosis , quae 
ipsae astrologiae peritae sunt ideoque marito multo molestiores 
sunt. Itaque minime probabile est hos versus a poeta margini 
adscriptos esse, ut pro alteris tribus versibus 582 — 84 poneren- 
tur. Neque est cur ad has argutias confugiamus. Verborum 
enim conexus hic est : Multo molestiores quam feminae super- 
stitiosae, quae de futuris ubique comulunt, sunt iUae, quae 
ipsae eastrologia imbutae sunt. Si muHer mediocris i. e. pauper 
erit, in circo vates consulet, nam astrologiae non ipsa perita 
erit. Cum divites vates et hariolos in domum adducant, 
,plebeium m circo positum est et in aggere fatum' ibique 
muHeres pauperes de futuris consulere solent. Quamvis igitur 
concedendum sit abundantiam quandam et verborum et 
sententiarum in loco inesse, tamen tantum abest, ut haec res 
suspicionem moveat, ut indoHs atque naturae luvenaHs propria 
esse videatur. Circi autem (luplex mentio, quae TeuffeHum 
offendit, excusari potest gradatione per oppositum facta. luve- 
naHs enim ad sententiam quandam augendam rhetorice huic 
contrarium enuntiatum opponere solet. Conferas V 51 et 
VI 24, quos locos non nuUi docti perperam tentaverunt ^). 
Quo factum est, ut oratio hoc loco, ne duorum membrorum 
concinnitas minueretur, quamquam poeta iam antea de circo 
disseruerat, tamen eodem rediret. 

Restat unus locus, quo TeuffeHus usus est, ut bis eandem 
sententiam variatam esse demonstraret, satirae IX v. 118— 119 
et 120—123, de quibus ita iudicat'^): ,Mit Recht sagtEibbeck 



^) V. 51. delent Piiizgerus, Heinrichius, Jalmius ; VI. 24. delet 
Heineckius ; v. 24 et 23 transponit Schraderus. 

') Mus. Rhen. tomo XXI. p. 155 et Verhandlungeu der Heidelberger 
Philologenversammlung (Lpz. 1866) p. 167. 



— 20 — 

p. 12, dass hier zwei parallele Versuche denselben Gedanken 
auszudriicken vorliegen. Teil eins (v. 118—119) zieht aus den 
dargelegten Tatsachen die Lehre, dass man also ,recte vivere^ 
miisse, schon aus dem Grunde, damit man uber das Gerede 
der Sklaven sich hinwegsetzen konne. Teil zwei (v. 120 — 123) 
warnt davor, dass man iiber das Gerede der Sklaven sich 
hinwegsetze. es damit leicht nehme. Wenn sonach Teil eins 
das ,contemnere hnguas servorum^ als Ziel des Strebens hin- 
stellt, Teil zwei vor demselben warnt, so erhellt, dass beide 
Teile einander ausschhessen und unmoghch derselben Bearbei- 
tung angehoren konnen^ Prorsus neglexisse videtur Teuifehus 
verbo contemnendi aham notionem priore loco, aham posteriore 
subesse. Nam in verbis ,cave sis ut hnguas mancipiorum con- 
temnas^ nuUa aha vis inesse potest, si sequentia ,nam-servi^ 
respicias, nisi pro nihilo habere (unterschatzen, leichtnehmen), 
priore loco in verbo contemnendi inest notio non timendi (cf. 
V 102 et VI 90). Itaque nexus verborum hic est: Recte 
vivendum est, ne tibi servorum hnguae timendae sint. Atque 
cave hnguas mancipiorum nihili aestimes, quia ^hngua mah 
pars pessima servi^ est. Sed ne quis verborum abundantiam 
et triphcem eiusdem verbi repetitionem in suspicionem vocet, 
comparet VI 509 et 533. Quamquam his argumentis Teuffelii 
sententia iam satis refutata esse videtur, tamen non nulla, 
quae ille praeterea ad sententiam magis stabihendam attuht, 
breviter recenseamus. Pergit enim L c. ita : ^Welches ist die 
spatere und daher ohne Zweifel vom Dichter selbst vorgezogene 
Fassung? Sicherhch Vers 118—119. Das ergiebt sich teils 
aus der pragnanten Kurze, teils aus Vers 124. Vers 124 er- 
widert namhch Navolus : ,utile consihum modo, sed commune 
dedisti'. Dieser niitzhche, aber nur allgemeine Rat kann nur 
der mit denWorten ^vivendum est recte^ gegebene sein. Das 
weitere enthalt zwar auch einen Rat, namhch ,cave sis, ut — 
contemnas^, und zwar einen, der sich allenfalls auch als niitz- 
hch bezeichnen lasst, um so weniger aber als allgemein'. Sed 
hoc pertinere videtur ad iUud ^commune^, contra verba ,con- 
silium dedisti' non commode adnectuntur versibus 118—119, 
ubi proprie non consihum quoddam datur, sed tantum expo- 



/ 



/ 



; 



/ 



— 21 — 

nitur, qua re quid faciendum sit. Porro si versus 124, ut 
Teuffehus opinatur, non apte adnecteretur ad versum 123, sed 
commodius coniungeretur cum versu 119, demum cum altera 
recensione huius loci (v. 118 — 119) in textum receptus esset. 
Quod si ita se haberet, aut Naevoh oratio in priore recensione 
incepisset a versu 125, id quod meo quidem iudicio fieri ne- 
quit, aut pro illo versu (124) in priore recensione alius positus 
erat, qua in re id offendit, quod hic versus cum duabus loci 
recensionibus (v. 118—119 et 120—123) servatus non est. 
Huc accedit, quod de sermone versuum Teuffelius sine ulla 
causa dubitasse videtur. Nihil dicam de voce .praecipue', pro 
qua ,idcirco' vel tale quid substituendum esse opinatus est, 
quoniam haec difficultas us, quae supra disputavimus de ratione, 
quae intercedit inter versus 118 — 119 et 120 — 123, facile re- 
moveri videtur. Neque est, cur diu moremur in variis codi- 
cum scripturis ,nam* et ,nec', quae discrepantia tum solum 
Teuffehi opinionem de duplici recensione adiuvaret, si altera 
scriptura ad priorem recensionem tantum conveniret, alteram 
autem lectionem demum editores, cum additamenta illa in tex- 
tum reciperent, substituissent. Verum ,nec' ab hoc loco ali- 
enum et pro vitio librariorum habendum est. Neque magis 
haerendum est in voce ,deterior, quam vel ad statum quendam 
et condicionem , vel ad honestatem pertinere colligitur ex his 
locis luvenahs ipsius III 7. 90. Itemque Teuffelius perperam 
in dubitationem vocasse videtur verba ,animas custodit', quibus 
poeta dominum ludere videtur, qui servis, ut taceant, maiorem 
cotidiani victus partem et plus aeris dat, quam dare debet. 
Omnes hos locos, de quibus adhuc egimus, propterea 
communi quodam vinculo comprehendimus , quia ubique bis 
eandem sententiam exstare Teuffehus suspicatus est. Aham 
viam vir doctus ingressus est in satirae tertiae v. v. 114 — 118, 
de quibus haec scribit ^) : ,Eine nachtraghche Einschaltung des 
Dichters, um vergessene Momente nachzutragen , fiir die sich 
aber kein passender Eaum fand, oder die bei einer nach dem 
Tode des Dichters veranstalteten Ausgabe aus seinen Papieren 



^) 1. c. p. 189 et Mus. Riien. tomo XX p. 474. 



. 



- 22 - 

hier angefugt wurde. Sicher ist, dass die Yerse 113—118 
den Zusammenhang der Schilderung von dem Treiben der 
Griechen in Kom auf storende Weise unterbrechen. Auch 
ist der Ton ein anderer als ihn sonst Umbricius anschlagt; 
er ist polternd, wie da. wo luvenal in eigener Person spricht. 
Ebenso ist im einzelnen des Ausdruckes viel Ungeschicktes 
und Unklares, wo nicht Unrichtiges.^ lam hoc apparet, si 
cum Teuifeho ahisque versum 113 delemus, orationem hiulcam 
fieri; nam ita de vitiis tantum Graeculorum ageretur, ut, ni 
fallor, Heinrichius vult, et exemplum, quod continetur versibus 
114—118, ab antecedentibus abhorreret. Sed hac ratione 
nihil perversius cogitari potest et hic debita laude fraudare 
noHm Weidnerum, qui hunc versum certis argumentis defendit. 
Nam tota hac parte satirae, quamvis poeta, ut solet, identidem 
pauluhim digrediatur, artes Graeculorum describuntur, quibus 
,viscera magnarum domuam dominique futuri* fiant et veteres 
chentes summoveant. Itaque oratio apte procedit. Poeta 
enim rem novis exemphs illustraturus ita pergit: quomodo 
GraecuU in gymnasiis, ubi adulescentes Eomanos exercitationes 
corporum docentes sciscitando et interrogando secreta domus 
ehcere studeant, de hac re nihil dicam (,transi' cf. VI 602); 
turpissime se gessit stoicus quidam, qui postquam in Bareae 
famiharitatem se insinuavit, quamvis grandis natu, Baream, 
amicum et discipulum. eiusque familiam prodere non dubitavit. 
Paucis verbis ita poeta rem omnem narravit, ut summam 
vim unum quodque fere verbum habeat. Porro in iis, quae 
Teuffehus de elocutione disserit, modum excessit. Nam primo 
obtutu offendere quidem potest, quod versus 114 — 118, cum 
antecedentia et sequentia magis ad sermonem accedant, ita 
comparati sunt, ut genus dicendi disputationis vel dissertationis 
proprium imitentur. Neque tamen inde cum Teuffeho hos 
versus a luvenale vel ab aho postea adscriptos esse conclu- 
dendum est. Licet enim luvenahs per totam satiram Umbri- 
cium loquentem faciat, tamen, id quod poeta dignum est, non 
ita sermonis instituti rationem servat, ut ubique suam animi 
sententiam abiciat. Potius poetam saepius neque tantum in 
hac satira deprehendimus prorsus neglegentem ahquem a se 



I 



/ 



i 



/ 



) 



~ 23 - 

dicentem fingi. Quae res omnibus tam nota est, ut satis ha- 
beam non nuUa exempla adscribere, quae ad huius loci in- 
dolem ac naturam proxime accedunt: III 60 281. 1X48—49. 
79—80. 99. Postremo quod Teuffehus nobis persuadere studet 
hoc loco non nuUa obscura et a legibus sermonis Latini ahe- 
na esse, verba ,maioris aboUae' Madvigius (op. II 41) et B. 
Lupus (1. c. p. 29) ,coepit^ satis exphcaverunt. 

Eestat, ut breviter disputemus de aho loco, ubi Teuffehus 
codicum auctoritate nisus vestigia duphcis recensionis exstare 
contendit. De versibus enim 146 sq. sat. VIII haec scribiti): 
,Den wiirdigen Beschaftigungen Adhger werden umviirdige 
gegeniibergestellt , wie die aurigatio, das Kutschieren .... 
Als Vertreter der ganzen Richtung wird ein Einzelner aufge- 
stellt, welcher in der besseren Klasse der Handschriften 
.Lateranus^ heisst, in den geringeren ,Damasippus^ Da wir 
nun schon vielfache Spuren einer doppelten Becension der 
juvenalschen Satiren gefunden haben, so diirfen wir (was auch 
Heinrichs urspriinghcher Gedanke war, bis er die Variante 
auf die Monche ablud) eine solche auch in dieser merkwiirdigen 
Verschiedenheit erkennen; wobei zweierlei denkbar ist: ent- 
weder, dass der Satiriker zuerst den richtigen Namen (Late- 
ranus) schrieb und ihn erst spater aus Rucksichten durch den 
halb apellativen ersetzte oder umgekehrt, dass er zuerst bei 
Lebzeiten des Betreffenden ,Damasippus' schrieb und ihn erst 
spater mit dem eigenthchen vertauschte. Gehorte Lateranus 
wirklich der Zeit des Nero an (cf. v. 170), so ist das erstere 
wahrscheinhch^ Sed ne nimium huic diversitati scripturae 
tribuatur. illud constat solam genuinam et antiquam esse lec- 
tionem ,Lateranus^ Nam praeterquam quod haec lectio 
codicis Pithoeani auctoritate commendatur (cf. v. 147. 151. 167), 
defenditur schohorum veterum lemmatibus (cf. v. 147 et 167), 
quae una cum schohis e vetustis commentariis adscripta sunt 
et quibus ideo vel plus fidei tribuendum est quam ipsi codici 
Pithoeano. Quaeritur autem, utrum scriptura ,Damasippus^ 
quae sine dubio speciem vetustatis prae se ferre videtur, ad 



*> 1. c. p. 2t>0. 



2* 



— 24 — 

poetam ipsiim revocanda sit necne. lam primum ab indole 
atque natura nostri poetae omnino abliorrere notum est 
nomini vero nomen fictum substituere. Ut enim Martialis 
hominibus, quos carpit, nomina quaelibet tribuere solet, ita 
nomina, quae in Tuvenalis satiris obviam fiunt, minime ficta 
sunt, neque erat, cur poeta nomina fingeret, quandoquidem, 
ut ipsius verbis utar, experiri vult, ,quid concedatur in illos, 
quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina^ i. e. quia aequa- 
lium vitia exemplis e tempore praeterito petitis insectatur. ^) 
Deinde, si poeta hoc loco a ratione soHta re vera discessisset, 
quamquam nuUa erat causa, cur discederet, cogitari non posset, 
ut iam supra dixi, ab editoribus meras verborum mutationes 
in novam editionem receptas esse. Denique e scholiis apparere 
videtur minime utramque scripturam ^Lateranus' et ^Dama- 
sippus' ab initio in Kbris manuscriptis exstitisse. Is enim qui 
ad versum 147 hoc scholion ,Lateranus] et ipse luxuriosus 
quidam- apposuit, sine dubio solam lectionem ,Lateranus^ no- 
vit. Quomodo autem varia lectio ^Damasippus^, quae, ut iam 
dixi, vetusta atque vetustior quam Niceana recensio esse vi- 
detur, orta sit, certo dici nequit. Facile autem fieri poterat, 
ut ahquis illud ,Damasippus% quod quidem est fere nomen 
appellativum, Lateranum equorum amantem accuratius designare 
atque notare arbitratus, ubicumque in Hbro suo manuscripto 
legit ,Lateranus-j glossema .Damasippus" superscriberet , quod 
postea, ut saepius, Hbrariorum neglegentia tanquam genuina 
lectio in textum receptum est. 

TeuffeHi vestigus insistens quamvis minus sagaciter neque 
probabiH via ac ratione compluribus locis dupHcem recensionem 
statuendam esse censuit Weidnerus, qui in editione sua p. 18 
hanc sententiam protuHt : ,Ist eine Redaction der sammtHchen 
fiinf Biicher vieUeicht von Freundeshand erfolgt, so darf man 
annehmen, dass aus dem Nachlass und den Papieren des 



^) Conferas Friedlanderi commentationem ,de nominibus personarum 
in luvenalis satiris' et ea, quae idem vir de hac re brevius disseruit in 
Hbro ,qui inscribitur: ,DarsteUungen aus der Sittengeschichte Roms*. Lpzg. 
1881. p. 465. 



{ 



/ 



/ 



j , '/ ; 



— 25 -- 

Dichters die friihere Ausgabe manche Zusatze erhalten hat, 
welche durch Zeichen von dem fruheren Text unterschieden 
waren. Im Laufe der Zeit schwanden diese Zeichen und wir 
haben nun einen Text, in welchem einzelne Gedanken doppelt 
bearbeitet erscheinen. Daneben erHtt er manche Verderbnisse 
teils durch Einmischung fremdartiger Verse vieUeicht aus dem 
Handexemplar des Dichters . . . .^ Cum vir doctus haec 
omnia tantum suspicatus sit, satis habeo ea accuratius in- 
quirere, quae ipsum singuHs locis offenderunt. Vestigia autem 
dupHcis recensionis investigasse sibi videtur II 143 — 148, III 
114_118, VII 181 — 214, VIII 6 — 8. 111 — 112. IX 
48 — 49. 120 — 123, XI 166. Quibus ex locis omittimus primum 
hos versus, quos iam supra a TeuffeHo defendimus, tum VIII 
111 — 112, ubi Weidnerus opinionem suam ne uno quidem 
verbo stabiHvit, denique IX 48 — 49 et XI 166 sq. , ubi vir 
doctus, quamquam in j^rooemio editionis suae dupHcem recen- 
sionem his locis statuendam esse contendit, tamen non sibi 
constans in adnotationibus adire iubet Ribbeckium, a quo hos 
versus luvenaH abiudicari et ad declamatorem , quem vocat, 
revocari satis notum est. ReHnquuntur igitur hi loci II 143 — 48. 
VII 181. 214, VIII 6—8. de quibus accuratius nunc quae- 
ramus. 

Incipiamus a versibus sat. II 143 — 48, quos AVeidnerus 
a luvenale postea appositos esse putare videtur propterea quod 
et ab antecedentibus abhorrent et Gracchi nomen bis comme- 
moratum difficultatem praebet (cf. v. 117). Ac primum qui- 
dem nominis ,Gracchus^ repetitio prorsus defendi videtur iis, 
quae supra de hominibus, qui in luvenaHs satiris loquentes 
inducuntur, disseruimus; nam qui v. 117 nominatur Gracchus, 
is haud dubie diversus est ab eo, quem in arena gladiatorem 
pugnasse poeta hoc loco testatur. Deinde hi versus nequaquam 
a totius satirae contextu tam aHeni sunt, ut tanquam addita- 
mentum sive a poeta ipso sive, id quod Ribbeckio persuasum 
est, ab interpolatore quodam appositum delendi sint. Nimirum 
Doetschiusi) j-em acu tetigisse mihi non videtur, qui poetam 



^) Vindiciae luvenaUanae Monasterii 1870 p. 14. 



— 26 — 

ita defeiidere stiidiiit: ,tlagitia viroriiin Komaiioriun grcidatim 
perstringimtur* aut ,monendum est tota hac satira nobiles 
tantum viros a poeta castigari, qui non solum libidini summo- 
pere detestabili dediti sunt, sed etiam, id quod omnibus 
Romanis summo dedecori est, ordinis honestatem neglegunt.^ 
Nam illud, quod poeta in hac satira tractandum sibi proposuit, 
sine dubio indicatur versibus 1—3: .Ultra Sauromatas fugere 
hinc Hbet et glacialem Oceanum quoties ahquid de moribus 
audent, | Qui Curios simulant et Bacchanaha vivunt/ lam 
tenendum est verba .Qui Curios simulant et Bacchanaha vi- 
vunt', ad quae poeta usque ad versum 81 semper rediit (con- 
feras v. 9 — 10. 19 — 20. 34—35. 36—63), postea prorsus omitti; 
quo lit, ut iam sola vitia virorum carpantur. Itaque Ribbeckius 
primo obtutu suo iure conexum verborum in suspicionem vo- 
casse videtur. At tamen B. Lupusi) recte intellexit hic di- 
gressionem luvenahs omnium consensu maxime propriam 
subesse -) ; sed vellem, accuratius dixisset de hac re et exemphs 
rem comprobasset. Etenim sicut X 283 et XIV 76 — 106 
sententia secundaria latius describitur et exemplo comprobatur, 
ita etiam hoc loco poeta simih niodo digredi videtur a pro- 
posito. Nani in antecedentibus agitur de Saho quodam, qui 
dignitatis suae immemor ^segmenta et longos habitus et flam- 
mea* sumpsi tet merito poetae bilem movit. Huic, qui occulte 



*) Yindiciae luveijaliauae. Bonnae 1864 p. 28. 

*) I>igressionum, quae uobis apud luveualeni occurrunt, duo potissi- 
uium genera sunt: I poeta a re proposita non prorsus quidem digreditur, 
sed rem, quam trpctat, saepius secum reputat veluti IV 46—56, X 183—84, 
XIi 48—51. 55—61, XIII 187—89 aut res quaedam, id quod poetae disci- 
plina rhetorum imbuti maxime proprium esse videtur, nimis dilatatur veluti 

XI 77—120, XIII 38—52. 199—210. II poeta a re proposita prorsus di- 
greditur: '.-) saeitius ad scntentiam, quae, quamvis per se iam digressio 
quaedam sit, tamen cum antecedentibus aliquo modo coniungi potest, nova 
adduntur, quae tum a re proposita prorsus abhorreut e. g. XI 110 — 116, 

XII 106 — 110. b) non raro sententia secundaria, quae cum re proposita 
adhuc quodam modo cohaeret, exemplis illustratur veluti X 283, XV 74—106. 
c) res, quam poeta tractandam sibi proposuit, subito quasi variatur ut VIII 
245 sq. X 258 sq, d) vel poeta rem propositam prorsus neglexit et aliena 
intermiscuit ut III 249—53. III 261 sq. VIII 113—136. 



\ 



/ 



/ 



— 27 — 

pathicum se praebuit, additur ahus nobihs homo, qui aperte 
in circo se abiecit et totum ordinem suum ignominia affecit. 
Utrum autem poeta facinus, quod iste nobilis homo in se ad- 
misit, turpius putet quam scelus sacerdotis Sahi necne, hoc 
loco nihil interest, quia, ut iam dixi, non tam scelera, quam 
quomodo quodque commissum sit, poeta spectare videtur. 

In versu sat. YII. 181 , quem Weidnerus ad priorem 
editionem luvenahs revocandum esse putat, non est, cur diutius 
moremur, cum vir doctus, ut saepius, id potius suspicatus 
sit, quam certis argumentis comprobaverit. Quid autem de 
versu iudicandum sit, Doetschius 1. c. p. 30 recte intellexit. qui 
prorsus me assentientem habet. 

Transeamus ad Lertium locum, in quo Weidnerus vestigia 
duplicis recensionis invenisse sibi visus est, v. 214 eiusdem 
satirae, de quo in editione ilhus haec scripta sunt : .Der Yers 
ist entweder eine Interpolation oder der Ueberrest einer ver- 
schiedenen Eecension. denn die Wiederholung des Namens 
Bufus, so sehr auch sonst luvenal diese Figur hebt, ist hier 
unmoghch, weil ja .atque ahos^ und .quemque^ dazwischen 
steht. Und was ist das Subject in .dixit^? Doch wohl sua 
iuventus. Aber welche Harte, dies auch aus sua quemque 
einfach zu erganzen!* Ac primum quidem de anaphora conferas 
X 191. Quod autem Weidnerus in verbo ,dixit^ haeret, sermo- 
nem luvenahs non satis perspexisse videtur. luvenahs enim, id 
quod sermonis famiharis ad satirarum genus prorsus apti 
maxime proprium est, tanta hcentia subjectum mutavit, ut hoc 
loco facile e verbis ,sua quemque iuventus^ suppleas ,sua iuven- 
tus^ Conferas YI 235. 247—48. 374. 521. 

Certiore ratione Weidnerus usus est in satira octava, 
ubi sine dubio duphci Corvini mentione (v. 5 et v. 7) in erro- 
rem inductus suspicatur in priore quadam resensione satira- 
rum ad protasin ,si coram Lepidis male vivitur^ pertinuisse 
versus 6 — 8, pro quibus in altera editione poeta versus 1 — 5 
substituerit. lam haec opinio admodum probabihs esse videtur 
et si quis leviter attendat, ad Weidneri sententiam facile per- 
duci potest. At tamen ne in eosdem errores incidamus atque 



— 28 — 

ii, qui eius sententiam temere probavenint. duae potissimum 
causae nos prohibent: Ac primum quidem tenendum est duas 
res a poeta in hac satira tractari: primum castigari nobiles, 
qui nobilitate generis et maiorum gloria se iactant, quamvis 
ispsi nihil memorabile gesserint (cf. illud .privum aHquid da^). 
tum perstringi nobiles, qui superbi nobih genere et proavorum 
fama nihilominus vitam turpissimam agentes maiores insuper 
summa ignominia afficiunt. lam luvenaKs, ut solet rem pro- 
positam initio satirae indicare, in versibus 1 — 5 illud .privum 
ahquid da^ (cf. xenseri^) paucis adumbravit, deinde v. 6 sq. 
eam sententiam breviter comprehendit , quam postea latius 
exponit. Qua re sive Ribbeckium secuti versus 4 — 8, sive 
cum Weidnero versus 6 — 8 . sive exetnplo Hermanni versus 
5 — 6 delemus, desideramus aHquid, quod in prooemio satirae 
res indicat, quae postea prima parte carminis tractantur. 
Huc accedit, quod iUud .quid prodest longo sanguine censeri^ 
a protasi ,si coram Lepidis male vivitur^ ad quam quidem 
legibus sermonis revocantur, prorsus abhorrere videtur. Nam 
post hanc protasin exspectamus tale quid : quid prodest summo 
genere se iactare. Libentissime igitur acquiescam in 0. Jahnii 
medela, qui versum 7 summis difficultatibus impHcatum et in- 
super codicum testimonio non satis confirmatum e textu eicien- 
dum esse coniecit. 

lam hic subsistat quaestio. Satis enim mihi comprobasse 
videor nullam causam esse, cur in luvenalis satiris dupHcem 
recensionem a poeta ipso institutam statuamus. TeuffeHo enim, 
qui solus cum aHqua ratione hanc opinionem persecutus est, 
praecipue fraudi fuit. quod partim verborum conexum non 
satis perspexit. partim identidem quandam proprietatem poetae 
non inteHexit, semel etiam Hbrorum manuscriptorum testimonio 
in errorem inductus est. 



/ 



/ 



> 



. De interpolatione satirae sextae. 

Quaestio de versibus spuriis apud luvenalem tantis diffi- 
cultatibus impHcata est, ut. quam\ds viri docti saepius de hac 
re disputaverint , tamen nondum plane expedita sit^). Cums 
rei causa est haec, quod codicum auctoritate fere prorsus desti- 
tuti sumus2) et ubique quaestio argumentis sive ab arte et 
sermone poetae ipsius sive ab indole ac natura singulorum 
locorum diiudicanda est, qua ratione efficitur, ut Hbidini ac 
voluntati cuiusHbet latissimus campus pateat. Neque mirum 
est, quod viri docti in tam diversas sententias abeunt et iidcm 
aHo tempore aHter iudicaverunt. Sed ne in eosdem errores 
incidamus, quos a multis commissos esse videmus, in hac quae- 
stione a sermone et ab ingenio poetae proficiscendum est. 

Incipiat autem quaestio de versibus suspectis satirae sex- 
tae a versibus 121, sq., ubi aHi aHos versus perperam e textu 
eixerunt^). Atque proficiscamur a verbis ,prostitit^ et ,osten- 



1) De versibns spuriis apud luvenalem scripserunt: G. Pinzgcr: 
De versibus spuriis et male suspectis in luvenalis satiris. Vratislaviae, 1817. 
0. Ribbeck: Der echte und der unechte Juvenal. pg. 75, ff, pg. 164, ff. 
B. Lupus: Vindiciae Juvenalianae Bonnae. 1864. 0. Meinertz: Vindiciae 
luvenalianae. Eegimontani. 1866. 0. Meinertz: Zur Kritik und Erklarung 
der Satiren Juvenals. Programm von Konitz. 1870. Nuper Doetsch: 
Vindiciae luvenalianae. Monasterii 1870. Sextum satiram praecipue er. de 
causa elegi, quod Doetschius eam in dissertatione non tetigit. 

'■') Satis notum est ipsum codicem Pithoeanum, cui omnium consensu 
sun.ma lides tribuitur, versus, exhibere, qui leviter attendenti manum inter- 
polatiricem produut, et vice versa versus quosdam omisisse, qui salvo con- 
teitu omnino omitti non posse videntur. 

8) Iniuria Heineckium (animadversiones p. 33} aliosque de versu 23 
dubitasse iam supra demonstravimus. Neque est cur cum 0. Jahnio ver- 
sum 69 luvenali abiudicemus, si Ribbeckium secutus verba ,atque a plebeiia 



— 30 — 

ditque-veutrem-, in qi.ibus interpretes haeserunt. I„ verbo enim 
•prostare' - deteriores libri tantum exhibent ,constitit' pro 
,prosti it _ mest vis stupri faciendi, at ,ostendere ventrem' 
nihU ahud est msi se coUocare, proponere. Jam sine dubio 
Uud .ostendere' prms fit, quam stuprum ipsum; ex quo sequi- 
tur, ut verba, quo ordine in codicibus exhibentur, nuUo modo 
ap e posita sint. Haec autem difficultas nulla ratione tolh 
potent msi aut versum 124 versui 123 anteposueris, id quod 
me mdice fien non potest, aut sequentia (v. 125 sq.) aliquo 
modo mutavens, quae medela adhiberi non potest. si cum 

f ZITo 'T' '''-'"' ^^1--- Kectius igitur 0^ Jahnius 
A hamtno duce m editione altera versus 124 et 125 transpo- 
smt. At tamen noo prorsus rem acu tetigisse videtur; nam 
mirus sane sententiarum ordo exsistit, si Jahnii rationem se- 
quimur, qu, post Xyciscae- comma posuit. Primum enimMessa- 
bna prostitit i. e. stuprum fecit, tum excepit intrantes et aera 
poposcit, demque ventrem ostendit. Equidem maiorem inter- 
punctionem (:) ponam post ,Lyciscae-- ita, ut versibus 122-123 
poet^ m universum dicat de scelere, quod Messalina in se ad- 
misit, sequentibus autem illud latius describit. Jam elucet nihil 
perversms excogitari posse quam versum 126, qui quidem in 
codice Rthoeano deest, delere; nam desiderares ahquid, quod 
ad stuprum ipsum pertineret. Itaque nuUam suspicionem 
movere potent, quod codex Pithoeanus, ut modo dixi, hunc 
versum non exhibet, praesertim cum in iUo hbro identidem 
versus quosdam deesse notum sit, qui salvo contextu haud fa- 
cile omitti possunt. Neque quisquam mihi persuadebit versum 
ulj^^T "'"" ''^^^'•^«^'^^«rum ingeniohim in exornanda 
turpidine lascmsse,' ut Ribbeckius opinatur ^), et ,acres prae- 
gressi^ versicuH colores exphcando attenuare simiUque poly- 

cX*'li""' rr"" "''^•""«'"''^^ ^t t^^nquam in pareuthesi posita 
r2 ■ uf V ?" uf 7"'"™"' •^""'' """ — '* '^ senteotiam Her! 

1. c. p. 166. 



y 



y 



^5. 



; 



— 31 ~ 

syndeto naturalem orationis cursum praeter omnem necessi- 
tatem tardare^ ut C. Fr. Hermannus iudicat i). Neque enim 
inanis repetitio in his verbis inest. sed illud ,tristis abit^ magis 
dictum est de Augusta lupanar modo relinquente. sed in verbo 
^recessit' poeta Messalinam domum suam redituram in mente 
habuisse videtur. Porro polysyndeton e Juvenalis ratione ora- 
tionem consulto retardat et ad facinus Messalinae augendum 
pertinere \adetur (cf. I, 82, VI, 315, 390, VIII, 150). 

Transeamus nunc ad alterum locum, in quo Ribbeckius 
sine uUa causa haerere mihi videtur^). Versus enim 133 — 135 
vir doctus, cum putet dici de muhere, quae imperandi cupidi- 
tate inflammata privigno venenum dat, quomodo antecedentibus 
commode coniungantur, se nescire dicit. Jam concedendum 
est, si re vera verbis ea sententia subesset, orationem hiul- 
cam fieri, cum neque in antecedentibus neque in subsequenti- 
bus de muheribus veneficis disseratur, sed demum v. 610 de 
hac re agatur. Sed videamus, num locum ahter explicare 
possimus. Poeta usque ad versum 132 muKeres impudicas 
castigaverat et , quomodo femina cupiditati et vohiptati dedita 
ad vihssimam vitae condicionem descendere posset, exemphs 
Eppiae et Messahnae demonstraverat, quarum altera ad hbi- 
dmem explendam coniugem senatorem rehnquere non dubitavit, 
altera meretrix nocturnos cucullos sumere et tegetem Palatino 
cubih praeferre ausa est. Jam pergit: sed taha adulteria non 
turpissima sunt facinora, quae istae muheres voluptati indul- 
gentes in se admittunt (.minimumque hbidine peccant')^ quin 
etiam omni genere veneni carminumque, quandoquidem cupidi- 
tatibus suis imperare non possunt (,coactae imperio sexus, cf. 
XV, 138.), privignos, si modo resistant, cogere audent, ut 
hbidini suae satisfaciant (conferas praecipue iUud ,hippomanes^, 
quod huic rei servire notum est). Omnia igitur plana et per- 
spicua sunt neque causa est, cur hos tres versus cum Eibbeckio 
a poeta ahenos esse putemus. 



^) In prooemio editiocis suae p. XXIV. 
1. c. p. 174. 



Hgggj^SEJg^JQ^J^^ 



— 32 — 

Item errasse videtur Hermanniis. qui versum 157, quam 
rationem ille vir doctus saepius perverse adhibuit, ab interpo- 
latore quodam his duobus hemistichiis .pretiosior: hunc dedit 
oKm barbarus incestae^ dilatatum esse suspicatus est^). Primum 
enim pronomen .hic^ hoc loco eandem notionem habet ac ,tahs^ 
(cf. VII, 56., ubi jhic^ et ,quaKs' sibi oi^ponuntur; praeterea 
hoc dicendi genus satis tuentur hi loci: VI, 157, 267. XV, 
65). Tum ,hunc dedit oHm barbarus incestae, dedit hunc 
Agrippa sorori^ nihil ahud est, si anaphoram a Juvenale saepe 
usurpatam omittas, nisi ,hunc dedit oKm barbarus Agrippa in- 
cestae sorori.^ De coKocatione verborum autem, quae ofFen- 
sionem ahquam praebere videtur, monendum est apud Juve- 
nalem, si subjectum vel objectum cum adjectivo conjunctum 
sit, substantivum et adjectivum ita solere dirimi, ut substan- 
tivum in altera sententiae parte, in altera adjectivum ponatur. 
Conferas II 85 .Atque Bonom tenerae placent abdomine por- 
cae et magno cratere Deam . . . ,XIII 80 ,per calamos vena- 
tricis pharetramque puellae.' Itemque fit, [si poeta anaphoram 
adhibet, veluti III, 309. .Qua fornace graves^ qua non incude 
catenae/ Simili modo poeta hoc loco, ubi et subjectum et ob- 
jectum cum adjectivo conjunctum est, primum verbis ,hunc 
dedit^ adjectiva, tum substantiva adnectit. Pro ,hunc dedit 
barbarus Agrippa' enim anaphora et soKta verborum positione 
usus dicit: ,hunc dedit barbarus, dedit hunc Agrippa; et pro 
,hunc dedit incestae sorori^ simiKter dicit : ,hunc dedit incestae, 
dedit hunc sorori.^ Jam si has duas sententias coniungas, iha 
verborum coKocatio exoritur, quae editoribus suspicionem movit^). 

AKud exemplum, quo inteKegitur accurate genus dicendi 
poetae proprium animadvertendum esse, praebet versus 188, 
quem Ribbeckius tanquam ineptam adnotationem eicit; atque 
his verbis sententiam suam commendat^): ,nec posse servari (sc. 
versum) vel sequentia (v. 189, sq.) docent, quae necessario ad 



*) Vindiciae JuvenaUanae. Gottingae, 1854, p. 11. 

^) De versibus 178—83, quos Ribbeckius eiecit, iam supra altera 
huius dissertationis parte disseruimus. 
2) 1. c. p. 165. 



A 



f 



/ 



y 






— 33 — 

versum 187 ,omnia Graece^ referenda ne possent quidem in- 
teUegi, si Latini sermonis commendationem exciperent.^ At ille 
prorsus neglexit apud Juvenalem pronomina demonstrativa 
,hic' ,ille-' promiscue usurpari , quod satis habeo breviter com- 
memorare, quoniam O. Meinertzius (Zur Kritik und Erklarung 
der Satiren Juvenals p. 7.) rem exempKs luculenter iUustravit. 
ExempKs a Meinertzio aUatis fortasse addenda sunt haec III, 
81. IV, 109. 136. V, 62. VI, 376. 417. 535. X, 226, sq. 
Sententia autem ipsa, quae continetur in eo versu, neque per 
se quidquam dubitationis habet et apte cum antecedentibus 
coniuncta est. Supplendum enim est ,quam nescire Graece' 
et haec verba dicta sunt de Tusca et Sulmonensi, quae, ut 
solent homines pro\inciales et municipales, latine quidem male 
pronuntiant, at tamen linguam Graecam affectant. 

Inani loquacitate, si Ribbeckio credas, additi sunt versus 
209 — 11 ^). Ac primum quidem in suspicionem vocatur ver- 
bum .ardere^, quod cum protervitate, qua ,non unus^ marito 
,rivalis dictatur heres^ aut cum inconstantia reKnquentis mox 
regna et flammea conterentis satis convenire negat. Sed, si 
quid video, conexum verborum non recte perspexisse videtur. 
Oratio enim inde a versu 200 ita procedit: Si non amore femi- 
nam in matrimonium ducturus es, ait poeta, nuUa causa est, 
cur matrimonio operam des. Sin autem amore cum pueUa qua- 
dam coniungeris, at tamen te compares ad alteram Xantippen 
tolerandam. Nam ut te amet — niliU aliud enim inest in 
verbis ,ardeat ipsa Kcet^ — tamen non nunquam bilem tibi 
commovebit et quoquomodo te fraudabit. Qua re quisquis 
bonus maritus erit, qualem quaeque femina sibi optat i. e. quis- 
quis amore pueUam in matrimonium ducturus est, caveat ne 
matrimonium ineat, quia uxor, licet amore eius ardeat, saepius 
ipsum punget et offendet. Jam poeta in sequentibus talem 
Xantippen, quam amore conjugis ardentem sibi non finxit, no- 
bis ante oculos ponit. Xeque minus ea, quae Ribbeckius de 
sermone monet, facUe refeUi possunt. Veluti iUud ,tormentis 
gaudet amantis^ non magis exaggeratum esse videtur, quam 



1) 1. c. p. 171. 



— 34 — 

quod idem noster Juvenalis scripsit II, 37: Jnterea tormentum 
ingens nubentibus haeret/ Tum versuum 208 et 209 par exi- 
tus non ofFendet, si cum hoc loco comparabimus I, 87, III, 166. 
VII, 143. Denique ,illi quisquis' nemini horridum videri pote- 
rit, nisi quem fugit a Tibullo eodem modo haec pronomina 
coniunctaesse: II. 3. 25. Qmsqms inornatumque caput crines- 
que solutos Adspiceret, Phoebi quaereret ille comam^ Simi- 
liter II, 4. 35. ,heu qmcumque dedit formam coelestis avarae, 
Quale bonum multis attuHt ille mahs.' Haec non minus abun- 
danter dicta esse videntur, — quamquam hoc loco pronomen 
yille^ antecedit, apud TibuUum subsequitur. 

Versum 279 Eibbeckius tribuendum esse contendit inter- 
polatori, qui assumpto versus sequentis initio novum versum 
consuerit et verbis poetae subiunxerit ^). Primum enim dicit 
se dubitare, num in carminibus Juvenahanis et psendoiuvena- 
Hanis, quae vocat, ,tam invenusti numeri inveniantur, ut qui 
post fortem interpunctionem monosyllaba, quae adeo repetatur 
sequentis versus initio, voce claudantur-. Sane haec durities 
ex ipsius Juvenahs satiris exemphs comprobari non potest ; sed 
nostri poetae numeri, quamvis haudquaquam, ut nonnulli 
opinantur, legibus et arte quadam careant^), tamen non tam 
venusti et tam elegantes sunt , ut, quod CatuUum et Horatium 
decuit ,ab indole ac natura Juvenahs abhorrere putemus. Apud 
Catullum autem haec legimus c. XXIV. v. 7.: ,Quid? non est 
homo bellus, inquies. Est.- et apud Horatium epist. I. 7. 60: 
jScitarihbetexipsoquodcumquerefers: dic | ,Ad cenam veniat^ 
Huc accedit quod haec durities, si qua est, comminuitur et 
quasi corrigitur a poeta ipso, qui sequentem versum ab eadem 
voce incipientem facit. Neque maioris momenti sunt, quae 
Ribbeckius dicit de particula ,sed-, qua affirmationem adulterii 
re vera comissi inferri posse negat. Juvenahs enim saepius, 
ut ahi scriptores, particula ,sed' rem novam ita iuducere solet, 
ut antecedentia confirmet et augeat. Conferas VI, 88, VIII, 
178 et exempla, quae Klihnerus in grammatica latina § 1624 



/ 



') 1. c. p. 170. 

V. c. Hackenuauuus Pliilologi tomo XII, p. 6Q6. 



\ 



/ 



>: 



li 



— 35 — 

congessit. Postremo quod cum equite servus componitur, ne- 
que ad Weidneri ineptam et artificiosam exphcationem de vi- 
gore corporis confugiendum est: ,Vor ihm (dem Ritter) hat 
bei der stolzen Matrone freihch der kraftige und frische Sclave 
womoghch den Vorzug^ ; neque cum Hibbeckio durum et per 
se falsum genus dicendi pravitati interpolatoris cuiushbet tri- 
buendum esse putabimus. Nam ea, quae luvenahs XII. v. 
15 scripsit ,0b reditum trepidantis adhuc horrendaque passi 
Nuper et incolumem sese mirantis amici^ non minus neglegenter 
dicta sunt et ad nostri loci rationem proxime accedere vi- 
dentur^). 

Ribbeckio iudice Dobraeus^) recte damnavit versum 
323, cuius rationem probabilem vix afferre possis^). Jam 
quae in. hbris manuscriptis leguntur ,palmam inter domi- 
nas virtus natahbus aequat*, sine dubio omni sensu desti- 
tuta sunt. Sane recte dicitur ,virtus natahbus aequat' vel 
,palma natalibus aequat*, sed quid sit ,palmam virtus natalibus 
aequat^, non intellego. Qua de causa 0. Jahnius, qui hanc 
difficultatem perspexisse videtur, in altera editione verba ita 

transposuit: ,Saufeia corona | Provocat ac tollit pendentis 

praemia coxae | Palmam, inter dominas virtus natalibus aequa 
est: I Ipsa Medullinae fluctum crisantis adorat^. Sed quamvis per 
se fortasse haec probabilem sententiam admittant, tamen rectuB) 
sententiarum ordinem vix praebent. Itaque puto locum non 
melius expediri posse, quam si ex veteris scholiastae lemmate^) 
ypalma^ recipimus et Lubini explicationem sequimur. Versum 
enim, id quod plerique recentiores interpretes itemque vetus 
schohasta perverse suspicantur, non pertinere ad ancillas, qua- 
rum condicionem palma virtutis obscenae dominarum natah- 
bus aequat, inde colhgas, quod in antecedentibus Saufeia, no- 
bilis ista matrona, quae lenonum anciUas provocat, praemia 



*) Similia exempla infra aiferentur. 
*) Adyersaria II, p. 387. 

^) Conferas ea, quae Ribbeckius 1. c. p. 169 de hoc versu disputavit. 
*) Quantum valeant scholiastae Pithocani lemmata, iam supra com- 
memoravimus. 



— 36 — 

pendentis coxae sustulit i. e. lenonum ancillas virtute obscena 
superavit. Potius in verbis haec sententia inesse videtur : Sau- 
feia lenonum ancillas provocat et palmam fert ; ipsi Medullina, 
^uae sine dubio alia matrona est, parem se praebet. Jam 
le sequuntur ,palma inter dominas, virtus natalibus aequat^, 
no. ^ddentur dicta esse de ancillis, sed de matronis ipsis et a 
Lub 1) prorsus apte ita explicantur : quo quae fortior in actu 
illo, hv^c etiam habebatur generosior. Yerbum aequandi autem 
similiter usurpavit Hirtius in commentariis de bello Galhco 

vm, 41. 5. 

In versibus 335 — 36 Eibbeckium et verborum conexus 
et exitus versus 335 .sed omnes^ offenderunt 2). Ea. quae vir 
doctus de turbato contextu protulit, iam Teuffehus rectissime 
reffeUit, cum admoneret hoc loco primum de festis Bonae 
Deae privatis, tum de pubhcis agi^). De exitu autem versus 
335^ qui Eibbeckio suspectus erat, haec habeo, quae dicam: 
luvenahs verba, quae nuUa ratione separari posse videntur, 
ita distrahere solet^ ut alterum verbum versum claudat, alterum 
in initio versus sequentis ponatur. Yeluti saepius adjectivum 
ct substantivum ita dirimuntur sicuti VI 25, XIV 218; 142 
,sic^ versum claudit; I 97, III 310, V 20 particula ,ne- extre- 
mum versus locum tenet; II 46 coniunctio ,et- in fine versus 
ponitur; V 33 praepositio ,d&, VI 58 ,in' a substantivo ita 
distrahitur; VI 645 particula ,sed- versus exit; quae exemphx 
aliis facile aiigeri possunt^). 

Versus 349—51 nec cum antecedentibus coniungi posse. 



\^ 



^) In editione Henninii p. 807. 

«) 1. c. p. 169 

') Uebersetzung der Satiren, p. 219. 

■*) Errat igitur me iudice Kibbeckius, si 1. c. p. 117. de satirae pri- 
maeversibus 137—38 haec scripsit: ,Alberu ist in der Beschreibuug der 
Schiisseln die besoudere Betonuug des Altertums, die durch den Versschluss 
,et tam | antiquis' ganz besonders ins Gehor fallt.' Id enim fortasse in ahos 
poetas cadit, neque, ut vidimus, in Juvenalem. Occasione oblata hic nou 
omittam refehere ea, quae idem criticus de particula ,uaui' in versu 137 
obiecit. Particula ,nam' apud Juvenalem, ut saepius etiam apud ahos 
scriptores, antecedentia auget e. g. III, 257. IV, 13. VII, 8. X, 201. 236. 
XIV, 50. — 



\ / 



— 37 — 

quia custodes non pertineant ad muheres infimas, nec transitus 
causa adiectos esse, quia Ogulnia (v. 352) non muher infimae 
condicionis esset, Ribbeckius rectissime intellexit^). Perverse 
enim Doetschius his versibus hanc sententiam subesse voluit^): 
,Ea enim, ait, quam poeta hoc loco vituperat, hbido, non est 
impudicitia muherum, sed dandi et profundendi vohiptas, quae 
plebeiae et nobiles feminae promiscue laborant*. Sed hbido 
non est effusio, et praeterea, si his versibus eam sententiam, quam 
vir doctus inesse putat, subicimus, minime commode adnec- 
tuntur antecedentibus, quae quidem, id quod ex iUo .iamque^ 
concludendum est, his ipsis versibus continuari videntur. Ne- 
que tamen propterea cum Ribbeckio hos tres versus removen- 
dos esse puto. Nam non de profunda luxuria Ogulniae 
potissimum agitur, sed j^oeta istam muherem carpit, quia, ut 
ludos spectet vel nudos levesque athletas adspiciens (cf. v. 356) 
voluptati hbidinique satisfaciat, ,argenti superest quodcumque 
paterni^, profundere non dubitat. En habes vinculum, quo 
hae tres partes (v. 314 — 48, v. 349 — 51, v. 352 — 65) continen- 
tur: de hbidine enim explenda ubique agitur. Nimirum hoc 
Eibbeckio concedendum est, hos tres versus magis ad senten- 
tiam, quae continetur hac tota parte satirae (inde a versu 314), 
convenire, quam antecedentia apte excipere vel cum subse- 
quentibus artius coniungi posse. Sed id ipsum maxime pro- 
prium est luvenahs, qui rhetoricam quandam rationem secutus 
saepius res, de quibus agit, laxe et sine arte componere solet^). 
Quae Ribbeckius^) de curiosae muherculae descriptione 
V. 398 — 412, quam nimis et sahbus et elegantia sermonis desti- 
tutam esse contendit, quam ut ipsius satirae auctori longe 
praestantissimo posset adscribi, protuht, sane omittere debemus. 

1) 1. c. p. 171. 

») 1. c. p. 8. 

^) Quid iudicandum sit de versu 413, quem Eibbeckius illi tribuit, 
qui ,genuino partium satirae ordine soluto dilacerata et hiantia aliquo 
modo consarcinare studebat*, Kiaerius in libeUo, qui inscribitur ,Sermonem 
D. I. luvenaHs certis legibus astrictum .... demonstrare conatus est 
L. 0. Kiaer. Hauniae 1875* p. 15 recte inteUexit, qui ,vitium' pro concreto 
dictum esse iure admonuit. 

*) 1. c. p. 173. 



— 38 — 

Alia autem, quae vir doctus obiecit, ita comparata sunt, ut facile 
redargui possint. Ac primum quidem ,audacia totam pervo- 
lantis urbem et coetus virorum frequentantis et cum ducibus 
confabulantis^ quam Ribbeckius viragini magis convenire 
iudicat, non minus apta esse videtur ad mulierem curiosam, 
quae per urbem vagatur et res novas perscrutatur. Ne prae- 
terea .siccisque mamillis^ referamus cum Ribbeckio ad mulierem, 
quae nondum peperit, sed tamen maritata est, monere viden- 
tur verba .recta facie^ quibus Hermanni interpretatio de 
jSudoris et trepidationis absentia* iam per se confirmatui*^). 
Neque Eibbeckium oifendisset ordo per se satis imperfectus 
et sane mirus, quo verbo ,quid Seres, quid Thraces agant^ 
interpositis domesticis secretis ab Armeniorum Parthorumque 
rebus separata sunt, si comparasset hos locos X 35. 220, 
XI 157. 185 sq., XII 15 — 16, ubi luvenaHs similiter parum 
accurato et dissoluto ordine sententiarum usus est. Res 
autem, quas poeta deinde muUerem curiosam divulgantem 
facit, minime diversis temporibus tribuendas esse neque ex 
libris sed ex vita ipsa sumptas esse, ex iis intellegitur, quae 
disputavit Friedlanderus ^). Postremo verborum coniunctio 
,quam quae* pro ,quam ut', in qua pronomen ,quae^ non modo 
abundare, sed etiam sententiam corrumpere et pervertere, 
satis defenditur exemphs a Kiihnero ex aliis scriptoribus con- 
gestis in grammatica latina § 194 c. 

Neque magis de interpolatione cogitandum est versu 460, 
quem quidem plurimi editores removent; neque tamen hanc 
opinionem argumentis uberius] confirmant praeter unum Palda- 
mum, qui de hoc loco ita iudicat^): ,In proxime antecedentibus 
poeta divitias feminae eiusque insolentiam iam ita circumscrip- 
serat: „Nil non permittit-elenchos". Itaque versus nihil nisi 
iam dicta rursus amplectitur. Quod per se ferri posset; nisi 
sequentia interpolationem manifesto coarguerent : Interea foeda . . . 
Nam pergitur in habitus descriptione , quae isto versu foede 
dirumpitur^ Sed quantum video hic versus neque antecedentia 

^) De codicibus luvenalianis recte aestimandis. p. 13. 

^) Sittengeschichte IIP p. 460. 

') Zeitschrift fur Altertumswissenschaft. 1838. p. 1143. 



^ 



^ 



L.^ 






— 39 — 

complecti neque verborum conexum turbare videtur. In ver- 
sibus enim 457 — 59 non tam de muHere divite agitur quam 
de munditia nimis exquisita et ambitione atque in subsequen- 
tibus poeta minime, ut Paldamus putat, in habitus descriptione 
pergit, sed quasi ab ovo incipiens latius describit, qualem 
ista femina ambitiosa in moecho se gerat, qualemque in marito. 
Equidem puto in hunc versum idem cadere, quod supra dixi 
de versibus 349 — 51; nam potius ad sententiam primariam 
quandam a poeta antea tractatam quam ad antecedentia et 
subsequentia pertinere videtur. Respicias per totam satiram 
poetam praecipue divites mulieres in mente habere, toUentur 
subito omnes difficultates. Poeta enim, ni fallor, hoc dicit: 
Vitiis et erroribus muHerum, quae usque adhuc perlustravimus, 
addenda est etiam ambitio; ergo nihil, ut aiunt, intolerabiHus 
est quam femina dives. 

Postremo Ribbeckius^) pro certo habet luvenalem Hbe- 
randum esse versu 561. Nam primum ,laevaque^, inquit, pu- 
tidum et claudum est ac ne consuetudini quidem veterum con- 
venit; tum nec ,longus carcer' Latine dicebatur longa custodia, 
sed aut longo spatio extentus aut fortasse longinquus, nec 
habet verbum ,mansit^ nomen subiectum, quo referatur. lam 
ut nostram sententiam dicamus, iUud ,sonuit si dextera ferro 
laevaque^ hyperboHce dictum est et verba ipsa per se non 
minus apte dicta sunt quam versus 658: ,Hoc tantum refert, 
quod Tyndaris iUa bipennem Insulsam et fatuam dextra lae- 
vaque tenebat^ ,Longus carcer^ autem non magis a sermone 
latino abhorret quam ,longa saHva^ VI 623 et ,longo sanguine^ 
VIII 1. Qua Hcentia denique poeta subiectum mutare soleat, 
iam supra non nuUis exempHs demonstravimus. Qua re, 
quantum video, non est, cur hunc versum interpolatori cuidam 
tribuamus^). 



^) 1. c. p. 167. 

') De versibus 558—59 certum aliquid statuere non audeam, quia 
in codice Pithoeano postea additi sunt et salvo contextu deesse possunt. 



- - ^ 



/ *.l 



i.l 



c. 



YITA. 



Gustavus Aemilius Adolfus Scliouaicli uatus sum 

a. d. IV. Idus Decembres a. h. s. LXVIII in oppido Silesiensi 

Polkwitz patre Augusto matre Julia e gente Weigmann, quos 

praematura morte mihi ereptos higeo. Fide institutus sum 

evangehca. Primis htterarum elementis imbutus in patria 

a. h. s. LXX adh gymnasium evangehcum Glogoviense, quod 

etiam tunc auspiciis Ludovici Guilehni Hasper floret, cui viro 

praestantissimo optime de me merito has primitias, monumen- 

tum pietatis, sacras esse vohii. Anno h. s. LXXVIII matu- 

ritatis testimonium adeptus Berohnum me contuh, ubi quinquies 

sex menses schohs interfui virorum iUustrissimorum Bresslau, 

Curtius, J. G. Droysen, J. Droysen, Hiibner. Kirch- 

hoff, Lepsius, Scherer, Schmidt, Vahlen, Zeller, 

AVeiss. Tum transmigravi Halas, ub adh scholas horum 

virorum doctissimorum : Diimmler, G. Droysen, Ditten- 

berger, Hiller, H. Keil Xeumann, Schmidt. Seminarh 

philologi per sex menses sodahs fui ordinarius. Praeterea 

H. Keil et E. Diimmler ad exercitationes ab ipsis moderatas 

aditum mihi benigne permiserunt. Quibus viris omnibus gra- 

tiam habeo quam maximam semperque habebo. 



\ 



I 



Y 



Sententlae Controversae. 



I. 



Catulh carmen LXVIII non in duo carmina dividen- 

dum esse. 

11. 
Sophochs versus Trachin. 780—781 sic scribendos esse: 
xofirjQ 6t Xevxov iimXov txQaivu, fi^aov 
xQaxoQ dtaQQayivTog, aliiddat; d-^ofiov 

III. 

luvenahs sat. XIII v. v. 16 sq. 

,Stupet haec, qui iam post terga rehquit 
Sexaginta annos Fonteio consule natus: 
An nihil in mehus tot rerum proficit usu?' 
non ad luvenalem ipsum pertinent neque quidquam ex hs 
concludendum est ad annum natalem poetae definiendum. 

IV. 

Ea, quae in cathohco lanuae e Cornuti commentario 
prolata sunt, non e Cornuto ipso , sed e Papiae et Ugutionis 
glossariis hausta sunt. 



#»« 



;>^ 



■■ ^f- 



':Ji 



/ 

s 


J 


1 













• ^ z' 



• > • • • 



« » » • 

• • • * 

• » • < 

^ 9 • *- 



•v: ••• 

• • • • • 



•» *• • 
• • ♦ • 



^ . •s 



t • 

» • 






• » • 



'• 
• • 



• • • • • 

. • • 



• • 









1 » 'i 






YITA. 



Gustavus Aemilius Adolfus Sclionaicli natus sum 
a. d. lY. Idus Decembres a. b. s. LXYIII in oppido Silesiensi 
Polkwitz patre Augusto matre Juba e gente AVeigmann, quos 
praematura morte mibi ereptos bigeo. Fide institutus sum 
evangebca. Primis btterarum elementis imbutus in patria 
a. h. s. LXX adii gjmnasium evangebcum Glogoviense, quod 
etiam tunc auspiciis Ludovici Guilelmi Hasper floret, cui viro 
praestantissimo optime de me nierito bas primitias, monumen- 
tum pietatis, sacras esse volui. Anno b. s. LXXVIII matu- 
ritatis testimonium adeptus Berobnum me contub, ubi quinquies 
sex menses scbobs interfui virorum ilbistrissimorum Bresslau, 
Curtius, J. G. Droysen, J. Droysen, Hiibner, Kircb- 
hoff, Lepsius. Scberer, Schmidt. Yahlen, Zeller, 
Weiss. Tum transmigravi Halas, ub adn scholas borum 
virorum doctissimorum : Diimmler, G. Droysen, Ditten- 
berger, Hiller, H. Keil, Xeumann, Schmidt. Seminani 
pbilologi per sex menses sodabs fui ordinarius. Praeterea 
H. Keil et E. Diimmler ad exercitationes ab ipsis moderatas 
aditum mihi benigne permiserunt. Quibus viris omnibus gra- 
tiam habeo quam maximam semperque babebo. 



\ 



Sententiae Controversae. 



I. 



\ 



Catulb carmen LXVIII non in duo carmina dividen- 

dum esse. 

11. 
SophocHs versus Trachin. 780—781 sic scribendos esse: 
xoftTjg dt Xevxov iivelov sxQaivei, fieoov 
xQazoQ diaQQayevTog, ai^adac, d-^ofiov 

in. 

luvenabs sat. XIII v. v. 16 sq. 

,Stupet haec, qui iam post terga rebquit 
Sexaginta annos Fonteio consule natus: 
An nihil in mebus tot rerum proficit usu?' 
non ad luvenalem ipsum pertinent neque quidquam ex iis 
concludendum est ad annum natalem poetae definiendum. 

IV. 

Ea, quae in cathobco lanuae e Cornuti commentario 
prolata sunt, non e Cornuto ipso , sed e Papiae et Ugutionis 
glossariis hausta sunt. 



■4» 



' Sl 



^ : 



#fV 















• .. • • . , • 

• • • • • • • i • 

• • ••••• >• 

• • • • • • • 

• «••• « •••* < ■ 



« » • • 

«' • « • » 

• • • * 

• » « < 



»• • •«.• '•••• • 

.» »•♦«• » •* 

<• « 

• • 

• • 



. « • t 

.. • • • 

• • 



'• 
• • 
• • « 



• • 



'\ -''A 



^'.>' 



y^ 



i 



■"t-:'' 






J?i.j 






r 1 



ii- '. 



t'i 






'*^' 



'm 



mm. 




, 



■ 




\ 



*■ * 





% 










r#' 



.- - 1 



'^- 



-.1; Si" \. i^ * ' *«t j. * Jitt-< t ' « , • *. .